Ad perpetuam rei memoriam. – Quamquam Deus «non in
manufactis templis habitat ... cum Ipse det omnibus vitam et inspirationem et
omnia» (Act. 17, 24-25), consueverunt tamen semper homines cuiuscumque
aetatis, loci, condicionis, tempia aedificare, ubi deos colerent, precibusque
fusis opem illorum invocarent, maxime in vitae discriminibus ac periculis. Neque
religio catholica hae abnuit, cum sint fere hominum generi insita; qua re
factum est ut christianae nationes sacris aedibus stellarentur, humilibus quidem
aliis, aliis sollemnibus atque magnificis. In iis autem quae arte, magnitudine,
rerum sacrarum supellectile praestant, praeter quam egregia pietate, certe
annumeranda est etiam sancta B. M. V. aedes quae Leśnae Podlaskae, in dioecesi
Siedlcensi seu Podlachiensi, beatae Matri ac Sanctis Apostolis Petro et Paulo
dicata est anno MDCLVIII: templum enim hoc non modo maiestate, pulchritudine,
reliquiis Sanctorum praestat, sed etiam signo beatissimae Virginis Mariae
eiusque adorandi Filii, in quos populus Siedlcensis dioecesis, immo et
finitimarum Ecclesiarum, tenerrima ac suavi religione fertur. Ceterum in illo
pietas quasi flamma alitur, populus christianas veritates eruditur, sacra
debita sollemnitate fiunt, cantus in Dei Matrisque honorem cum dignitate
resonant; cetera. His ergo ceterisque consideratis quae per litteras adducta
sunt, bene fieri visum est, si Venerabili Fratri Ioanni Mazur, Episcopo
Siedlcensi benigne concederemus, qui suo clerique populique nomine petiit ut
templum illud in numerum Basilicarum minorum redigeremus. Quod per has Litteras
facimus. Placet ergo iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino de re censuit, factis a Nobis potestatibus, templum beatae Mariae
Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quod est Leśnae Podlaskae,
numero Basilicarum minorum accenseri, factis iuribus atque Liturgicis
concessionibus rite competentibus, modo ea servata fuerint quae Decretum «De
titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Quibusvis haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Ianuarii,
anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana