IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTA VENERATIONE
TEMPLUM B. M. V. A VISITATIONE, QUOD SURGIT IN URBE PETROVČE,
IN DIOECESI MARIBORENSI, AD DIGNITATEM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta veneratione Slovenus populus, historia
nobilis, fide nobilior, Beatissimam Virginem Mariam, christianorumque decus, sit
usquequaque prosecutus, cum multa alia docent, tum etiam templa in eius honorem
constructa, solum eius nationis fere stellantia. Quae sane, non modo
saepenumero splendent, summa arte condita, sed etiam supellectile abundant, miro
caelata artificio. Accedit profecto, quod manus est, alita tum precibus, tum
caerimoniis, tum doctrina pietas, ut sint vere talia templa sedes ac domicilia
colendae religionis. In quorum templorum numero est omnino sacra aedes Beatae
Mariae Virginis a Visitatione in urbe Petrovče accensenda. Est autem in ea
tantae Matris signum pulcherrimum lignea materia sculptum, sceptrum in dextera
habentis, lievi vero manu Filium sustinentis, quem amabiliter intuetur, ut
matres consueverunt. Nimirum Matris illius benignitas, quae tot in discriminibus
filiis adfuit praesidium ac tegimen, id effecit, ut Slovenus populus semper
templum illud augustum frequentaverit et frequentet, filiorum more. Qua re, cum
Venerabilis Frater Franciscus Kramberger, Episcopus Mariborensis, id a Nobis
petierit, ut templum illud Basilicis Minoribus annumeraretur, Nos, volentes
sive petenti Venerabili Fratri benigne facere, sive caelesti Matri obsequium
praestare eiusque cultum augere, aequo animo admotis precibus concedimus. Iis
ergo probatis, quae de negotio Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu
Divino, factis a Nobis facultatibus, statuerit, placet templum Petrovčense
Visitationi B. M. V. sacrum Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque
facultatibus talium templorum, modo servita sini, quae Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» mandat servanda, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum.
Contrariis nihil obstantibus. Quod vero egimus felix, faustum, fortunatumque
sit, cum Venerabili Fratri Episcopo Mariborensi, tum cuncto gregi fidelium.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VII mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV,
Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana