Ad perpetuam rei memoriam. – Dominus noster Iesus Christus a se delectos
Apostolos primum quidem ad vicinas regiones Ierusalem atque Galilaeae misit.
Quandoquidemque sciebat quid lateret in homine, idcirco discipulos commonebat
mitti eos sicut oves inter lupos. Quocum scilicet hoc Magister portendebat, fore
ut post exitum suum iis ad gentes eundem esset, ut Evangelium salutis omni
creaturae praedicarent. Ceterum id etiam aperte palamque dixit, cum ait:
Tradent enim vos in consiliis; et persequentur vos; et morte efficient propter
nomen meum; sed confidite: ego vici mundum (cf. Evang. passim). Quasi diceret:
sed et vos vincetis per sacrificium vestri; qua re et coronam merebitis, iis
promissam qui perseveraverint usque in finem. Haec sane verba, pressa atque
praeclara quibus tanta praenuntiantur simul toleranda, simul fruenda iis qui
mortem, Christi amore, obierint, causam exhibent cur martyres omnium aetatum
sanguinem suum fuderint : ne videlicet a Christo, divina hostia, separarentur,
sed cum illo tandem aeternam gloriam communicarent. His autem ii constantissimi
et interrati viri mulieresque accensendi sunt, qui saeculo XVIII, in horrenda
rerum mutatione quae in Gallia facta est, complures martyrium fecerunt; quorum
profecto intemeratam fidem puramque religionem hodie et honorandam et imitandam
proponimus ad mortem usque, si Deus poposcerit. Agitur autem de nonaginta novem
illis fidelibus christianis, qui, quasi praetoria militum cohors, ab hostibus
religionis, per vim nova poscentibus, oppressi sunt a tertio Cal. Novembres,
anno MDCCXCIII, ad pridie Idus Octobres, anno MDCCXCIV. Quo labente anno, omnium
profecto cruentissimo in illa aetate renovationis – terroris dicunt –, iam omnes
illi comprehendi, et caeco detrudi carcere, et interrogari sine lege, et
praecipiti iudicio damnari nulla appellatione, aut securi percussi, aut igneis
globulis interfecti. Antequam autem de singulis pauca dicimus, id summatim
certum testatumque volumus: hos fidei heroas fuisse quidem inter se diversos
origine, censu, poenis ac suppliciis, sed ad unum omnes fortitudine summa ac
robore iniquis respondisse iudicibus, studia sua et amorem erga Christi
Ecclesiam testantes, a qua neque illegitima iura iuranda abduxerunt ab iis
negata, neque oboedientia indignas pastoribus, qui talia iura iuranda dedissent,
quorum auctoritatem detrectaverunt sive in Sacramentorum celebratione, maxime
Eucharistiae, sive in excipiendo matrimoniali consensu, quo Dei benedictionem
consequerentur. Sola autem certa testimoniorum de heroica illorum fide
consideratio effecit, ut nonaginta novam hi Viri vere Martyres haberentur, in
odium fidei scilicet ab hominibus temptati et uccisi, quos princeps tenebrarum
exagitabat. Non ergo sine causa, continuo post eorum necem, locus ubi octoginta
quattuor illorum necati sunt «ager Martyrum» est appellatus; cetera vero
quindecim, qui in Andegavensi foro securi percussi fuerant, sunt eodem nomine
honorati. Princeps autem ac quasi dux nobilissimi et animosissimi huius agminis
Villelmus Repin fuit, Vir sane octoginta quinque annοrum ac natu maximus; qui
una cum reliquis undecim sacerdotibus, securi simul necatis, forma et exemplar
evasit eius cleri, qui, maximam partem, iudicium sollicitationibus non
cesserunt, neque novas rebus faverunt, specie quidem utilibus, re vero
fallacibus ac dοlosis. Cum his etiam tres Religiosae mulieres martyrium
subierunt; quorum duae e Societate a S. Vincentiο de Paulo, deditae aegrotis
et ab ipsis persecutoribus insontes iudicatae; tertia vero, quae de Sororibus
Benedictinis a Calvaria erat, vitamque degebat contemplativam, dum familiam
viseret capta est. Ceteri omnes Martyres e laicorum ordine erant; ex iisque
quattuor quidem viri fuerunt, octoginta mulieres. Neminem autem iudices aut
seditionis, aut armatae rebellionis insimulare potuerunt; sed omnes aut e
familiae sinu, aut e cotidiano opere rapti sunt tranquilla ac serena coscientia
operantes, id unum omnes dolentes, quod in tanta temporum iniquitate, tam atrox
bellum in christianam religionem commoveretur inque consectaria officia inde
profluentia; quae heroi illi cives nonnisi cum vitae discrimine clandestino more
tueri curabant. Cum autem post illorum mortem hi Christi athletae una voce «Martyres» dicerentur, atque late eorum fama vagaretur signis divinis
confirmata, de illorum Causa beatificationis agi coeptum est. Ac primum quidem
in dioecesi Andegavensi, in qua omnes nati erant; postes vero apud Sacram
Congregationem Rituum, ut tum vocabatur. Ac res quidem sua natura difficilis
est Historicae eiusdem Sacrae Congregationis Sectiοni mandata. Nata inde ampla
Positio super Introductione Causae et Martyriο Servorum Dei Villelmi Repin et
nonaginta octo Sociorum eius. Post haec, Causa est formaliter apud Sacram
Congregationem pro Causis Sanctorum introducta, die tertio decimo novembris,
anno MDCCCCLXXVI, Paulo VI, Decessore Nostro, probante. Tum etiam acta quaestio
de illorum Martyrio deque causa Martyrii. Quae Nos, die nono mensis Iunii, anno
MDCCCCCLXXXIII, constare declaravimus, simul Causae actores liberantes a signis
prοbandis ad beatificationem necessariis. Post vero cetera rite acta, hunc diem,
seu undevicesimum mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, statuimus ad sollemnem
ritum beatificationis ipsius Villelmi Repin eiusque Sociorum, quacum illam
coniungi etiam decrevimus Venerabilis Famuli Dei Iοannis Mazzucconi; quare
hodie in Basilica S. Petri, Romae, per sacrum haec pronuntiavimus verba: Nos, vota Fratrum Nostrοrum Iοannis Orchampt, Episcopi Andegavensis, Caroli
Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, nec non plurium aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro
Causis Sanctorum consulto, auctοritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Villelmus Repin et Socii, et Iοannes Mazzucconi, Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beatorum
Villelmi Repin et Sociorum, die prima Februarii, Iοannis Mazzucconi die vicesima
quinta septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Februarii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana