Ad perpetuam rei memoriam. – Verba illa adoranda, quae in Ioannis Evangelio
leguntur: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum
manet; si vero mortuum fuerit, multum fructum affert» (12, 24) tum in primaeva
Ecclesia vera reperta sunt, cum nempe sanguis martyrum semen erat christianorum,
tum per longas saeculorum aetates, tum etiam hoc nostro tempore: semper enim
immolata hominum vita ob Christi causam, praeter quam quod egregiam de
sanctissima religione nostra opinionem parit, Ecclesiam praeterea fecundat, in
similitudinem mortis Christi, qui post Crucis exaltationem, omnia traxit ad
seipsum. Inter eos autem, qui his temporibus, purpureo sanguine fuso, Christi
amore obierunt, uberemque fructum tulerunt, est sane Ioannes Baptista
Mazzucconi annumerandus, anno MDCCCLV, in christianae religionis odium ab
indigenis Oceaniae necatus. Quoniamque nullus est, qui maiorem erga Deum
caritatem habeat, quam ille qui animam suam pro Illo deponat, colligimus sane
Ioannis amorem in Christum nullo dubio ad fastigium et apicem pervenisse.
Pretium ergo operis esse putamus quam paucis describere, quo itinere hic Dei
Servus egregius ad verticem caritatis ascenderit. Natus est autem Ioannes
Baptista Mazzucconi calendis Martiis, anno MDCCCXXVI, Rancii Leucensis, Leucii,
in finibus archidioecesis Mediolanensis, e parentibus pietate ac religione
insignibus. Fuerunt autem hi: Iacobus, vir probus, fide et industria
conspicuus; Anna Maria Scuri, qua non alia in pago caritate atque benevolentia
in pauperes Deo deditior. Postridie vero, quam natus est, sacris Baptismi aquis
puer ablutus est, eique indita sunt nomina Ioannes Baptista Albinus. Anno
MDCCCXXXIV, sacro chrismate confirmatus est. Quanta vero virtute divinus
Paraclitus irrepserit in eum tota vita demonstrat. A quo sane Spiritu
instinctus, est archiepiscopale Seminarium a S. Petro Martyre nuncupatum
ingressus, ubi tum moribus, tum studio ac disciplina antecessit, sic ut in
Collegio «Cavalleri» quod est in loco Parabiago, in quoque gymnasii cursum
inceperat atque sacra Eucharistia primo refectus erat, easdem laudes collegerat.
Neque minus eminuit Dei Servus in Seminario Mondiciano, annis
MDCCCXLIV-MDCCCXLVI; atque Mediolani, ubi per annos MDCCCXLVI-MDCCCL in studia
theologica incubuit, omnibus numeris tum animi tum mentis insignis.
Ceterum, sole gratiae inrigante, germen missionalis vocationis tam in illo
adolevit, ut, cum primum Missae sacrificium litavit, id est anno MDCCCL, mense
Maio, quin et antea, in beneficii loco petierit ut in Instituto Missionali
iamiam ab Angelo Ramazzotti instituendo, cum primis alumnis exciperetur. Quod
sane facile impetravit. Eo vero tempore etiam preces composuit miro martyrii
desiderio. Post ergo diligentem Mediolani adhibitam praeparationem in Oceaniam
profectus est cum sex sodalibus; quos profecto et iter manebat asperrimum, et
infensissimi populi Insularum Woodlark et Rook mansuefaciendi. Obstabant
praeterea operi divino etiam lingua difficilis, corruptio morum, invidia
incolarum; morbi denique, id est febres et ulcera, ab omnibus quidem, sed maxime
a Ioanne patientissime tolerata in illius gentis conversionem. Tandem, post duos
annos ac tres menses, Sydneium recuperandae valetudinis gratia missus est, ubi,
sic ut potuit, migrantium Italorum curam gessit. Ubi autem convaluit, ilico in
insulam Woodlark rediit, ut convenerat; neque tamen res heu feliciter cessit.
Nam, cum die duodevicesimo Augusti, anno MDCCCLV, naviculam «erat ei nomen
"Gazelle"» conscendisset, iamque ad insulam Woodlark pervenisset, navigium
haesit in vado; quod cum incolae mali adorti essent, specie quidem ferendi
auxilii, revera opprimendi causa, et Ioannem securi interfecerunt, et reliquos
simul; ac direpta navi, occisorumque cadaveribus per mare disseminatis,
abierunt. Quodsi nunc, post brevis eius vitae casus, in egregiam eius virtutem
animum intendimus, sane intellegemus eam, praeter quam quod e divina Spiritus
Sancti gratia, e parentum piissimo fonte initia prima habuisse; quorum nimirum
pietas tanta, ut non modo late serperet egregia illorum opinio, sed filiorum
etiam animos omnino imbueret, ad religionemque inclinaret. Neque mira res est,
si Deus ex eo familiae numero plures et sacerdotes et Sorores virgines
suscitaverit. Ioannes ergo iis praeeuntibus, mature pietatem coluit, puer, more
puerorum; iuvenis, iuvenum: id est tota ingenii acie, cum summa voluntate
sanctitatis adipiscendae. Cuius rei testimonio sint verba rectoris Collegii
«Cavalleri», qui affirmare non dubitabat: «se in Ioanne Mazzucconi, post primum
ab illo exceptam Eucharistiam, iam non iuvenem, sed angelum vidisse». Erat
enim affabilis, ad veniam proclivis, dulcis; pius, acer ingenio, rerum divinarum
studiosus, pietate praecellentissimus. Inerant praeterea in illo census vivus et
acutus cum Dei ubique praesentis, tum etiam rerum humanarum, quam fluxae atque
caducae, temporis irremeabilis, peccati. Paucis: erat optimus in moribus,
optimus in omnibus. Brevis laus, sed summa et inclita laus. Post autem Sanctorum
Martyrum Sinarum atque Tonchini lectam historiam, arsit et ipse desiderio
fundendi sanguinis Christi amore, ceu flamma alita vento. Petiit ergo a suis
Moderatoribus ut cum primis ad populos Oceaniae mitteretur Evangelii praeco;
atque cum primis pro fide occubuit: certo enim constat inmitem eum populum odio
adversus christianam religionem Dei Servum oppressisse. Quam rem ceterum illum
et providisse et optasse magnopere. Cum autem eius fama sive virtutum sive
martyrii per Australiam et Europam late vagaretur, confestim de Servo Dei
Beatorum titulo augendo cogitatum est. Sed variis de causis ordinarii processus
anno tantummodo MDCCCCLIX agi coepti suit, Mediolani, ad historicas leges.
Causa autem, interim actis agendis, introducta est die duodetricesimo mensis
Octobris, anno MDCCCCLXX. Servato deinde ordine Iuris disceptatio facta est a
Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum de martyrio Servi Dei eiusque causa;
cuius acta Nos probantes, die tertio decimo mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIII
per decretum ediximus: Ita constare de martyrio eiusque causa Servi Dei Ioannis
Baptistae Mazzucconi, ut, concessa a signis seu miraculis, ad normam can. 2116,
par. 2 Cod. Iuris Canonici omnique alia opportuna dispensatione, procedi posset
ad ulteriora, in casu et ad effectum de quo agitur; «diemque statuimus ad
sollemnem eius beatificationem undevicesimum mensis Februarii, hoc anno; quem
diem etiam sollemni glorificationi Servorum Dei Villelmi Repin et Sociorum
Martyrum diximus. Hodie ergo in templo Beati Petri, Romae, magna cum turba
fidelium maxime ex Italia et Gallia, Sacrum Deo optimo maximo fecimus, inter
quod ediximus: «Nos vota fratrum nostrorum Ioannis Orchampt, Episcopi
Andegavensis, Caroli Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, necnon plurium
aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Villelmus Repin et Socii, et
Ioannes Mazzucconi, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum
die ipsorum natali: Beatorum Villelmi Repin et Sociorum die prima Februarii,
Ioannis Mazzucconi die vicesima quinta Septembris, in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Ceterum, quae per has Litteras statuimus, firma sint nunc et in
posterum, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS card CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana