Ad perpetuam rei memoriam. – Tribus adhinc diebus adstantes Vοs studiose ipsi
quidem una cum interminata ferme turma ac Redemptionis Iubilaeum pro universi
orbis artificibus sollemniter concelebrantes ibi dedita opera ubi «iacet
venerabilis pietor Iοannes de Florentia Ordinis Praedicatorum», in templo
videlicet Romano Sanctae Mariae supra Minerva, motu Nostro proprio maturoque
consilio pronuntiavimus immo et proclamavimus, eundem Ordinis Praedicatorum
sacerdotem, Beatum Angelicum ubique appellatum invocatumque, tam ob vitae ipsius
sanctimoniam quam ob picturarum excellentiam, Patronum apud Deum omnium artes
ingenuas ac potissimum pingendi artem exercitantium. Placuit porro Nobis inter
alia commemorare, id quod ceteroqui patet, quo ipse pacto res Christi gerens et
Christo semper adhaerens ex suae dοnis naturae et artis pictoriae ministerio
tantum per saecula spiritalis utilitatis pastoralisque auxilii attulerit et
adferat etiamnunc omni Populo Dei. Ne quid vero iuris electiοni Nostrae desit
aut dignitatis cultui novi huius Patroni, iam volumus harum Litterarum virtute
eundem illum confirmare Patronatum atque singula liturgica privilegia et
officia, concessiones et praerogativas publice tribuere Beato Angelico caelesti
apud Deum Patrono artes praesertim picturae factitantium prout aliis quoque sic
destinatis Patronis lege congruunt secundum «Normas de Patrοnis constituendis» a Sacra Congregatione pro Cultu Divino die
XIX mensis Martii anno MCMLXXIII editas. Quae cuncta Nostra edicta glοriae
omnipotentes Dei maiorique hominum saluti profutura magnopere confisi cum nunc
tum in posterum valere iubemus tempus, contrariis quibuslibet rebus neutiquam
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Februarii, anno MCMLXXXIV, Pοntificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana