Ad perpetuam rei memoriam. – Surreptis misere nuper
impieque pretiosis corollis, quibus videlicet Sacrae Familiae Nazarethanae
enitebat simulacrum in Basilica ipsa Assumptionis Beatae Mariae Virginis apud
locum «Kalisz» vulgo nuncupatum intra dioecesis Vladislaviensis fines, nihil
sibi citius agendum censuit Venerabilis Frater Ioannes Zareba loci eiusdem
Praesul sacer nihilve certius providendum quam ut, impetrata Sedis Apostolicae
facultate, rursus impositis illius modi nοvis sertis eadem demo renideret
imago. Quandοquidem ipsi Nos probissime quidem novimus quo in honore habita
semper illo sit effigies quoque culto celebrata, dum pari acerbitate sacrilegum
deflemus furtum, rem studiose petitam concedendam prompte item esse arbitramur.
Cοllatis igitur rite consiliis cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Culto
Divino, precibos ita admotis ab Episcopo Vladislaviensi obsecuti libenter hisce
litteris atque auctoritate Nostra apostolica committimus partes eidem quem
memoravimus Fratri Venerabili ut imagini Sacrae Familiae, quam venerantur in
Basilica Assumptionis Beatae Virginis Mariae dioecesis Vladislaviensis,
pretiosum diadema Nostro nomine imponat secundum ritus formulasque praescriptas.
Hoc scilicet pacto et decus liturgicum reddetur loco illi ac simulacro et novum
etiam fideli populo addetur incitamentum unde aucta pietate eandem Familiam
Sacram excolant suumque in commodum sparitale invocent.
Datum Romae, apud S. Petrum, die II mensis Martii, anno
MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana