IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERA DECRETALIS
BEATAE PAULAE FRASSINETTI
FUNDATRICI
SORORUM A S. DOROTHEA SANCTORUM HONORES DEFERUNTUR
Ecclesiae Romana et Genuensis, iamdiu tot Sanctorum suorum
gloria insignes, hodie profecto nova gemma, eaque lucidissima, ornantur: Paula
Frassinetti, dicimus; cui si Genua parentes dedit, primisque laboribus ac
coeptis eius fruita est, sane Roma nostra haec, Urbs aeterna et immortalis, in
qua caelo nata est, haud parum contulit ad eius virtutis consummationem, ad
eiusque apostolatus incrementum. In hac enim urbe eius tum ingenii tum animi
laudes quam maxime enituere; in hac eius consilia invaluerunt de puellis
erudiendis, aiit ad bonam frugem reducendis, si a virtute et ab honestae vitae
consuetudine aberrassent, ut in pristinam christianae dignitatis speciem
revocarentur.
Nata est autem piissima mulier, ut innuimus, Genuae, die
tertia mensis Martii, anno MDCCCIX. Eodem autem die Baptismi aquis abluta est,
eique indita sunt nomina Paula, Angela, Maria, non sine laetissimo omine. Dum
autem bona filia a pia matre ad rectam religionem informatur, pater eius,
nolens florem illum in publicis scholis forte innocentiam amittere, prima
Litterarum rudimenti eam ipse docuit. Ceterum paulatim adolescens, Paula, quo
erat ingenio, se ipsa magistro suffecit, magno cum fructu.
Cum puella nonum annum ageret, cara eius parens obiit; qua
re, cum de illa, tum de ceteris amita curam egit. Quae tamen et ipsa triennio
post perlit, anno videlicet MDCCCXXI. Tunc autem omne onus regendae domus in
Paulam recidit duodecim annos natam, quae alacris patri atque fratribus adstitit,
maxime minoribus. Ceterurn omnes fratres, trahente gratia, suo tempore
sacerdotes facti sunt. E quibus, cum Iosephus maximus natu, anno MDCCCXXVII,
sacerdotio initiatus esset atque ad administrandam paroeciam Quinti pagi ad
mare destinatus, Paulae suasit ut, valetudini consulens (timebant enim ne in
phthisim incideret), apud eum se conferret ut puriore aëre uteretur. Anno ergo
MDCCCXXX, illa, venia patris habita, de eius valetudine solliciti, fratrem
consecuta est.
Quinti autem Paula proprium charisma, seu donum, piene
percepit. Nam Iosephus, cum in animo ei penitus insedisset ut puellas
pauperiores paroeciae suae erudiendas curaret, aperto ludo Paulam praefecit.
Ea vero occasione puellae, quibus non erat liberum scholam frequentare, illius
captae virtute, postquam in eius consuetudinem venerunt ac prorsus cognoverunt,
et admiratae sunt valde, et ei omnino adhaeserunt. Quare, mutata animi
sententia, maluerunt cum Paula puellas erudire, quam se in coenobio Deo colendo
dicare.
Anno ergo MDCCCXXXIV, die duodecimo mensis Augusti, Paula
Instituti Religiosi Genuae-Quinti initium fecit, cuius asseclas «Filias
sanctae fidei» cognominari voluit, utpote quarum proprium esset propositum
veritates revelatas propagare, per catechismi institutionem, in paroeciis
tradendam. Cum tamen anno MDCCCXXXVIII Paula Lucani Passi, sacerdotem
Bergomatem, cognovisset, qui opus a S. Dorothea condiderat, in eundem finem in
quem Paula suum constituisset, haec numen Institute sic inmutavit, ut Sodales
eius «Sorores a S. Dorothea» appellarentur. Ab eodem autem piissimo Viro, die
quarto mensis Martii, eodem anno, probante Genuensi Archiepiscopo, cum Paula,
tum etiam nonnullae magistrae atque adiutrices, vestem Religiosarum
susceperunt.
Scilicet exordia Sodalitatis difficillima. Superavit tamen
Paula fortitudine sua. Postposita ergo quavis rerum humanarum consideratione,
beata mulier unite Deo confisa, tota in solidanda familia, inque educanda
iuventute esse. Neque Deus tam fideli Servae non affuit. Nam, cum illa Romam
venisset, ut Constitutiones a Summo Pontefice probandas curaret, sive Gregorius
XVI, sive Pius IX, Decessores Nostri, in eius sane admirationem versi virtutis,
eam maximi fecerunt. Iure. Nam Paula micuit in Romano caelo sicut stella,
virtute et opere illustris.
Nata autem Romae in Iani colle, haud sine magnis
difficultatibus, domus Religiosa quae non solum per apertum ludum educandarum
puellarum domicilium esset, sed etiam Sedes nascentis Congregationis princeps.
Ceterum, postquam anno MDCCCLXIII, Institutum a S. Dorothea est a Sancta Sede
probatum, Sorores, quasi densum agium examen, in Brasiliam, in Lusitaniam
eiusque colonias, ad Melitenses Insulas solverunt, adque alias multas tum
Europae tum etiam Americae Latince oras.
Ad Paulam autem quod attinet, in gravissimo officio tuendo
suavitate profecto atque prudentia maxime enituit. Fuit etiam cum videretur in
animis legere, atque cordium cogitationes cognoscere. Auctoritati autem Summi
Pontificis atque Episcoporum ita obsequebatur, ut eorum voluntas semper ei
esset una norma ac regula agendi: nam in omnibus ad Dei gloriam animorumque
salutem respiciebat: hoc erat enim eius pietatis insigne: Dei voluntatem «unitam gemmam» votare. Quare, saepe ingeminabat: «Voluntas Dei, fons gaudii
mei». Quod etiam sic exprimebat, quasi Deo «albam chartam» dedisset.
Fiebat interdum ut aliqua e Sororibus mortem optaret, nempe
ut esset cum Christo. Paula facete respondebat se, quem ad modum non Domino
suasisset qua hora nasceretur, sic nec qua hora tolleret suggerere velle.
Cum autem stet nullus Sanctorum ut vitae tentationibus
careat, sic nec Paula fuit aut interioris animi doloris expers, aut
persecutionis aculeis inmunis, ut sunt: invidiae, calumniae, vituperationes,
contumeliae, irrisiones, vexationes, similia. Quae omnia ipsa aequissimo
semper animo tulit, id persuasissimum habens, suum Institutum iis gratiae
signis tam fertile fieri, quam agium pluvia ac nocturno rore. Quo ergo asperius
adversa tempestas fureret, eo frequentius haec Paula usurpabat: «Crucem nobis
tunc ipsi instruimus, cum Dei voluntati nοn obsequimur: nam Dei consilia semper
sancta sunt. Ceterum, cum voluntas nostra cum Dei voluntate congruit, nulla est
Crux ferenda: nam parallelae lineae Crucem non efficiunt; at siquando voluntas
nostra in Dei voluntatem transversa incurrit, iam Crucis imago formatur, neque
ante rescinditur, quam in pristinam congruitatem reditur».
Nimirum haec illius nota pietatis, insignis et constans,
enituit in omnibus Romanae vitae eventibus, laetis tristibus; in morte
videlicet Gregorii XVI, inque electione Pii IX, Summorum Pontificum, in
huiusque exilio Caietae et alibi in Neapolitano regno; in definitione
immaculati Conceptus B. M. V.; in persecutione atque abolitione Religiosorum; in motibus Ecclesiae infestis, anno MDCCCLXVI; in celebratione Concilii
Vaticani I, anno MDCCCLXIX; in ipsius intervallo ob captam Urbem; in Pii IX,
Decessoris Nostri, obitu; in tumultibus tandem hostium Ecclesiae, occasione
sepulturae humus Pontificis; in electione successoris Leοnis XIII, quasi in
captiva Urbe Vaticana facta.
At singularis eius animi fortitudo ac fides erga
providentem Deum maxime patuit anno MDCCCLXVI, cum fere omnium prima, Sorores
suas in Brasiliam misit; nam ibi magnis difficultatibus novorum locorum etiam
sociales seu politicae accessere. Eοdem anno, Paula etiam religiosam domum
Lisbonensem condidit; quin illa auctore, coepit Sororum a S. Dorothea in
Europam, Africam, Americam propagatio miro modo fertilis.
Neque tamen Dei famula solo studio regni Christi
dilatandi, aut amore ac fidelitate erga Petri Sedem Apostolicam, ad quam semper
in opere respexit, praestitit est enim et alia peculiaris virtus, propria
Sanctorum, in luce ponenda: humilitatem dicimus, quae in agmine longo virtutum
locum principem habuit. Atque recte Pius XI, Decessor Noster, occasione
beatificationis Paulam ceu mulierem definivit, quae suspenso gradu terram
attigisset (cf. Serm. die IV Maii, a. MDCCCXXX, habitum). Nam beata Dei famula,
nedum censeret se esse aliquid in christiana vita excitanda circa se, rebatur,
idque sincerissime, Institutum a se conditum, tametsi haud parva laude creverat
tam egregia ratione educandi, ac tale iudicaretur, esse revera parvam rem;
atque congruenter scribebat: «Tot inter Instituta, est etiam parvum Institutum
a S. Dorothea, quo Deus benigne utitur ad studium illud in christianis
parentibus excitandum, ut in religiosam filiarum suarum educationem incumbant.
Id autem cum animo suo reputent Sorores: puellas, quae in domibus nostris
instituuntur, mox uxores matresque familias fore, quantumque boni manare pοssit
e muliere vere christiana, eademque religionis munerumque suorum studiosa» (E
Constitutionum ratione, annο MDCCCLI conscriptarum).
Tam egregia mulier die undecimo mensis Iunii, anno MDCCCLXXXII, morte lumina clausit, longo morbo consumpta. Quam S.
Iοannes Bosco
invisens, ait filiis eius Sororibus: «Coronae Matris vestrae iam extrema manus
accessit». Leo autem XIII, prudens Decessor Noster, qui profecto pluries et
Beatam et eius Sodales laudavit, die decimo septimo Septembris, anno
MDCCCLXXXII, cum vix tres menses a Paulae obitu abiissent, postquam Sorores a S.
Dorothea – quae idcirco Romam venerant ut novam post illam Antistitam deligerent
– ad sacrum admisisset a se in privato sacello celebrandum, ait illis: «Vocavi
vos ut quodammodo de accepto detrimento sarcirem. At macte animo: Matrem
vestram in Paradiso esse certum est. Vestra sancta Conditrix, cuius obitum
lamentamur, cuiusque erga Ecclesiam beneficia sunt ingentia per suam
Societatis institutionem, credite, iam praemium tulit, in Paradiso constituta.
Mater vestra sancta est» (Capecelatro, Vita, p. 505).
Sanctitatis autem Paulae fama late manante, annis
MDCCCXCVMDCCCXCVI, ordinarii Processus, iuxta leges eius temporis acti sunt,
sive apud Romanae dioecesis Vicariatum, sive in Curia Genuensi; hisque actis,
anno MDCCCCVI Causa canonice introducta est, atque in iisdem Curiis Processus
apostolici initi, per annos MDCCCCVII-MDCCCCXVII. Facto autem decreto de
heroicitate virtutum, annο MDCCCCXVIII, die duodetricesimo mensis Augusti;
probatis item duobus miraculis a Deo per Venerabilis Paulae intercessionem
patratis, die sexto mensis Aprilis, anno MDCCCCXXX; tandem Summus Pontifex Pius
XI, Decessor Noster, Dei famulam in catalogum Beatorum rettulit: quod die
octavo mensis Iunii, anno eodem gestum est, in Basilica Vaticana, sollemnissima
caerimonia.
Post autem actam Beatificationem, veneratio erga Paulam
Frassinetti magna incrementa cepit. Nihil mirum ergo, si annο MDCCCCXXXV Causa
resumpta est, ad eius nempe sanctificationem obtinendam. Igitur iterum initi
Processus, tresque sanationes examinatae ac perpensae sunt, Beatae Paulae
intercessioni attributae miraculique speciem praebentes; sed eheu ! cum non
satis documentorum eis suffragaretur, Causa diu languit.
Sed ecce, anno MDCCCCLXXXI, die septimo Augusti, invocato
nomine Paulae, Deus Mariam Maccarone, quae etiam Scuteri, matrem quinque
filiorum, quorum tres vivunt, dominam annorum quinquaginta, improviso,
perfecte, in instanti, sanavit a gravissima polyartritide chronica, ob quam
aegrota, usu omnium corporis membrorum cum ea conexorum amisso, iacuisset in
lectulo inmobilis, supino semper corpore, ab anno MDCCCCLXVIII ad diem usque
sanctionis, videlicet per tredecim annos. Tantum facinus est tum a medicis tum a
Patribus Cardinalibus atque Consultoribus Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum vere miraculum iudicatum, de eoque qua tali est decretum anno
MDCCCCLXXXIII factum, die quarto et vicesimo mensis Septembris.
Tandem, post suffragium die septimo et vicesimo eiusdem
mensis Septembris in Consistorio datum; post diuturnam rerum considerationem,
et divinum auxilium invocatum, ad ritum Canonizationis beatae Paulae hodie
devenimus, sic ut statueramus. Ergo in templo S. Petri, Romae, fidelibus
utriusque ordinis referto, maxime vero e Sodalitate Sororum a S. Dorothea,
sοllemnissima caerimonia Missam celebravimus, ac suetam formulam pronuntiavimus,
sic ut sequitur:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatiοne praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nοstrorum consilio, Beatam Paulam Frassinetti sanctam esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in
universa Ecclesia inter Sanctοs pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti».
His verbis prolatis, iussimus ut hae Litterae Decretales
conficerentur; ac deinde sermonem habuimus de vita et egregia S. Paulae
virtute, quam fidelibus imitandam proposuimus. Honores enim Beatis Caelitibus
ab Ecclesia Matre tributos eo denique spectare nemo non novit ut frequens eorum
invocatio ac liturgica ipsa celebratio secum simul inferat magnum fidelibus
studium vestigiis etiam illorum ingredienti et egregia virtutum exempla in
cuiusque vita rursus repetendi.
Hae vero Litterae nunc et in posterum ratae habeantur,
contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Martii,
anno Domini millesimo nongentesimο octogesimo quartο, Pοntificatus Nostri sexto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Proton. Apost.
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana