Ad perpetuam rei memoriam. – Ad honorandam memoriam
Sancti Apollinaris episcopi et martyres Ravennae civitatis saeculο septimo Romae
in regione Campi Martii templum erectum est insigne sane ratione architectοnicae
structurae sive historiae sive praesertim necessitudinis cum Armena Ecclesia,
cuius martyres ibi peculiari veneratiοne coluntur. Quod quidem templum
praecipua cura prosecute sunt Romani Pontifices, qui praerogativis Stationis
Quadragesimalis, Tituli Cardinalitii et Collegii Canonicorum illud decoraverunt.
Hoc ipsum templum, postquam Summus Pontifex Gregorius XIII Collegio
Germanico-Hungarico eius cultum concredidit, magnam nοminis famam adeptum est
ob liturgicarum caerimoniarum spendorem et ob perfectionem in cantu sacro
exsequendo. Quae quidem nobilissimae traditiones minime cessaverunt, cum
subinde ecclesia Sancti Apollinaris una cum adiunctis aedibus concessa est in
usum Seminarii Romani et Seminarii Piani; immo incrementum susceperunt ex eο
videlicet quod apud continentes domus sedes studiorum sacrarum est collocata. In
pulchro huius ecclesiae sacello exstat imago Deiparae Virginis udo depicta, cui
postea titulus Reginae Apostolorum est inditus quaeque summa pietate colitur.
Sub materno ipsius patrocinio ad pietatem, ad scientism et ad discipinam exculta
sunt crebra agmina sacerdotii candidatorum, quorum in numero hodie quοque
plurimi sacerdotes recensentur qui curam animarum gerunt quique in supremos
ecclesiasticae dignitatis gradus sunt evecti, Eminentissimus Cardinalis Hugo
Poletti, Noster ipse in Urbe Vicarius, nuper Nobis exhibuit postulationem
sacerdotum cultui huius sacrae aedis addictorum ut eadem titulo Basilicae
Minoris decoraretur. Cui petitions Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu
Divino assensum praebuit. Nos autem vestigiis insistentes Decessorum Nostrorum
ac peculiare benevolentiae testimonium proferre volentes erga hoc templum, ubi
memoria celebrabitur hoc volvente anno consecrationis episcopalis Decessoris
Nostri Sancti Pii X quae ibi abhinc saeculum habita est, libenter votis Nostri
Venerabilis Fratris ac fidelis Adiutoris obsecundamus. Apostolica igitur
auctoritate Nostra ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus ecclesiam S.
Apollinaris in Urbe eique concedimus omnia privilegia quae ad ecclesias
pertinent hoc titulo decorates. Fore porro confidimus ut, aucto sic humus templi
honore, pariter augeatur pietas erga Deiparam Virginem et Sanctorum cultus
quorum memoriam in ea frequentatur. Iubemus praeterea quaecumque statuantur
Decreto «De titulo basilicae minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras
dato eadem fideliter servari. Contrariis rebus quibuslibet neutiquam
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die XVI mensis Martii
anno MCMLXXXIV Pontificates Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana