Ad perpetuam rei memoriam. – Qui a pueris Mariam, Christi Matrem, unice
amare consuevimus, nullam sane occasionem omittimus augendae tantae Virginis
gloriae, et propagandae famae, et gratiae ac bonitatis amplificandae, quantum
maxime possumus: certum enim habemus quidquid honoris in Matrem impendatur, id
in beatissimi eius Filii recidere gloriam, qui est Dominus Noster Iesus Christus,
Verbum Patris atque spendor substantiae eius. Qua re, cum dilectus Filius
Renatus Perino, Moderator Generalis Societatis a S. Paulo Apostolo, incidente
centesimo anno ab ortu Iacobi Alberione, illius Societatis Conditoris, item
abeunte septuagesimo anno ab Sodalitatis institutione, atque tricesimo a
consecratione templi Reginae Apostolorum, quod quidem est Romae eiusdem
Societatis sedes fere ac domicilium pietatis, datis litteris ab hac Apostolica
Sede petierit, suo scilicet suorumque nomine, ut sacra illa aedes in album
Basilicarum Minorum referretur, cumque Venerabilis Frater Noster Hugo S. R. E.
Cardinalis Poletti, Noster in Urbe Vicarius, has litteras suffragio suo
muniverit, Nos bene cοnsideratis sive templi ipsius structura, quam nobili,
sive pietate ac religione, quae ibi ceu ignis aluntur, violentes praeterea
merita Societatis a S. Paulo quodammοdo rependere erga Ecclesiam, simulque viros
illos mulieresque ad altiora stimulare, bene fieri censuimus, si illius
expostulationi concederemus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit factis olim a Nobis potestatibus,
placet templum «Apostolorum Reginae», cuius mentionem fecimus, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris honestari, cum iuribus atque liturgicis privilegies
rite competentibus, servatis iis, quae decretum «De titulo Basilicae Minoris», die
VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, statuit. Contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV Aprilis, anno
MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana