Ad perpetuam rei memoriam. – «Totam fiduciam meam in Domino pono et omne
bonum ab eius misericordia exspecto. Dominus est spes mea, ipse solus mea vis,
non faciet ut confundar».
Haec verba, quae significant se plene ad fidenti animo Dei manibus
commisisse, Venerabilis Serva Dei Paulina Mallinckrodt pronuntiavit, quae, magna
cum alacritate et sacrificii spiritu, operam navavit auctui Domini Iesu regni
et, per fidem, spem caritatemque ei coniuncta, mirum dedit testimonium seduli
amoris christiani in suam religiosam Communitatem inque dolentes.
Orta est die III mensis Iunii anno MDCCCXVII Mindae (in Vestfalia), in
Paderbornensi dioecesi, opulenta atque nobili familia, et eiusdem mensis die IX
Baptismi sacramentum accepit. Anno MDCCCXXIV cum parentibus Aquisgranum
migravit, ubi condiscipulam habuit Dei Servam Claram Fey, futuram conditricem
Sororum a Iesu Infante Paupere. Undecim annorum primum ad Paenitentiae
sacramentum accessit et subsequenti anno ad Eucharistiae. Matre orbata, quam
tenero prosequebatur amore, commodis suis contemptis domus paternae
administrationem suscepit. Duodeviginti annos nata sacramentum sumpsit
Confirmationis, quod maximum habuit in vita eius momentum; Spiritus Sanctus enim
altiorem Dei amorem in eius anima accendit ac promptiorem appetitionem se
devovendi pro proximi bono et salute, pro pauperioribus in pauperibus,
egentioribus atque derelictis. Paderbornae, quo se cum familia contulerat,
coepit aegrotis in ipsorum domibus assidere, de pueris pauperibus, operariorum
filiis, curam adhibere. Pro his receptaculum aperuit et Piam Unionem excitavit
mulierum aequalium suaeque condicionis assiduitati praebendae puerulis non
videntibus et senibus egenis.
Patre mortuo et amore renuntiato iuvenis gravis ac probi, statuit se dedere
omnino Dei et proximi servitio. Multimodis nisa aliquod Institutum religiosum
ingredi, Reverendissimo domino Claessen, Episcopo Auxiliari Coloniensi,
moderante, initium fecit Congregationis Sororum a Caritate Christiana Filiarum
B. Mariae Virginis ab Immaculata Conceptione, ab Episcopo Paderbornensi
approbatae anno MDCCCXXXXVIII. In eiusdem Ordinarii manibus Venerabilis Serva
Dei eiusque primae sodales professionem religiosam fecerunt anno MDCCCL. Novae
Congregationi Deus benedixit, quam Mater Paulina, tamquam Antistita Generalis,
fortiter et suaviter rexit, cum sapientia, prudentia et praesertim inconcussa
cum fide divino auxilio habita, in quo totam suam spem collocavit, potissimum
per tempestatem motus «Kulturkampf» qui vocabatur. Omni ornata virtute,
filiis suis spiritalibus non solum diligens mater fuit, sed et exemplo propter
fidelitatem erga Dei voluntatem, vocationem religiosam, regulam et vota ac
propter amorem in Deum, in Ecclesiam et proximum male affectum atque indigentem.
Sancta habita de vita decessit Paderbornae die XXX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI.
Hac fama durante, quin crescente, Episcopus Paderbornensis anno MCMXXIV
canonizationis Causam iniit canonicosque praescriptos celebravit processus.
Rebus omnibus peractis iure statutis, coram Nobis, die VIII mensis Ianuarii
anno MCMLXXXIII promulgatum est decretum quo agnovimus Matrem Paulinam
Mallinckrodt heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas
exercuisse.
Interea apud eandem Curiam Paderbornensem documenta collecta erant ad miram
coniectam sanationem pertinentia, anno MCMLV patrata et deprecationi Venerabilis
Servae Dei tributa. Consuetis inspectionibus factis apud Congregationem pro
Causis Sanctorum, coram Nobis die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIV editum est
decretum super miro.
Decrevimus deinde ut beatifications ritus die XIV mensis Aprilis insequenti
anno celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Basilicam Sancti Petri Apostoli in Vaticano
spectante, hanc sumus inter Missae sollemnia formulam elocuti: «Nos, vota
fratrum nostrorum Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis,
Angeli Cella, Episcopi Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servae Dei Paulina Mallinckrodt et Catharina Troiani, Beatorum
nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Paulinae
Mallinckrodt die tricesima mensis Aprilis, Catharinae Troiani die sexta mensis
Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Aprilis, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana