Ad perpetuam rei memoriam. – Polonus populus per saeculorum decursum
Beatissimam Virginem Dei genetricem summo excoluit honore summaque veneratione,
sic ut significanter ostendunt frequentissimae imagines sive in templis sive in
viis collocatae. Ex quibus, illa profecto peculiari memoria digna, quae sub
titulo Beatae Mariae Virginis Nivalis et Divini Infantis in Abbatia de Ciricio,
in dioecesi Tarnoviensi, colitur cultu pientissimo a christifidelibus
caelestium gratiarum copiam precantibus. Hac ergo animarum utilitate permotus
atque firma ductus spe fore ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequia in
fidelium ipsorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Georgius Ablewicz,
Episcopus Tarnoviensis, cum suis profecto cleri et populi vota componens, ut
facultas sibi daretur Nostro nomine et auctoritate imaginem illam, cui Nos
peregrinantes in Polona terra benedictionem dedimus, pretioso diademate
coronandi. Nos vero, collatis cum Sacra Congregatione pro Cultu Divino
consiliis, huiusmodi precibus censuimus obsecundari posse. His itaque Litteris
atque auctoritate Nostra apostolica Venerabili Fratri, quem diximus, partes
committimus pretiosam coronam Nostro nomine imponendi imagini Beatae Mariae
Virginis Nivalis et Divini Infantis, quae in Ciricio et Leżaisk colitur, iuxta
ritus formulamque praescriptam. Nos vero fore valde confidimus, ut eiusdem
Abbatiae ac totius dioecesis Tarnoviensis nec non cunctae Polonicae terrae
fideles ad Dei genetricem colendam magis magisque incitentur. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV,
Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana