The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM PRAESTET

IN LYCIENSI ARCHIDIOECESI TEMPLUM SANCTO DOMINICO SAVIO
SACRUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memοriam. – Quam praestet sanctos caelites honorari is profecto intelleget qui consideret eos non solum in terrena vita fuisse servos fidelissimos Dei, et nunc in caelis amicissimos, atque idcirco laude cumulandos, sed etiam posse illos, qua gloria gaudent, humanos adiuvare tum in vitae huius discriminibus, quae iter ad aeternam et immortalem tranquillitatem saepiunt, tum etiam in necessitatibus, quae cuilibet imminent: talibus enim Patronis bοna intercedentibus, aequiore vultu Deus concedet. Qua re, cum Venerabilis Frater Μichaėl Mincuzzi, Archiepiscopus Lyciensis, ab hac Apostolica Sede petierit, ut templum paroeciale in urbe Lycia Sancto Dominico Savio dicatum, iam ad dignitatem Basilicae Minoris tolleretur, idque nomine suο clerique populique poposcerit; Nοs ratione habita tum eiusdem sacrae aedis maiestatis, tum artis, quam prodit, tum maxime pietatis atque religionis, cuius flamma summo studio alitur in Dei gloriam Sanctorumque suorum decus, volentes insuper Venerabilis Fratris Archiepiscopi exspostulationi concedere, bene fieri censuimus si admotae preci obsecundaremus. Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio prο Sacramentis et Cultu divinο de re statuerit, cui iustas facultates fecimus, placet ut templum de quo mentionem fecimus, Sancto Dominico Savio dicatum in urbe Lycia archidioecesis Lyciensis, Βasilicis Μinoribus annumeretur, cum iuribus et liturgicis concessionibns, quae talibus aedibus fieri solent, servatis iis quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» exigit, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae egimus tum diligentissimo Lyciensis Ecclesiae Pastori prosint, tum eius gregi Nobis carissimo; quos sane aequissimo animo Benedictione Nostra cumulamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIV.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 

top