Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctorum caelitum hοnοr, maxime si de Maria
Virgine agatur, Matre Dei sancta et casta, semper quidem Nobis cordi fuit: non
solum enim illorum vita exemplum omnibus ceu speculum integritatis, esse potest
tanta virtute collustrata, sed eorum etiam intercessio (sunt enim amici
fidelissimi Dei et immortalis aevi participes) plurimum valet in magno itineris
humus nostri terrestris discrimine. Ceterum, quidquid honoris in Sanctorum
laudem impenditur, id in altissimi Dei gloriam recte cedere putamus. Quam ob
rem, cum Venerabilis Frater Nicolaus Agnozzi, Episcopus Arianensis, ab hac
apostolica Sede petierit, suo suorumque tum sacerdοtum, tum fidelium nomine, ut
cathedrale templum simum, Deiparae Virgini dicatum caelo receptae, Basilicis
Minoribus annumeraretur: hunc enim honorem poscere sive ipsius templi
maiestatem, sive loci sanctitatem, sive historiam, coeptorum religiosοrum plenam; Nos, volentes quidem templo quomodolibet decus addere, Dei Matris venerationem
augere, tandem piissimi Praesulis expostulationi concedere, eiusque gaudia
gaudiis accumulare recens exacti a suscepto sacerdotio quinquagesima anni, quam
libenter profecto petitis satis facere duximus. Placet ergo, iis probatis quae
Sacra Congregatio de Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, templum
cathedrale Arianense, de quo mentionem fecimus, in album Basilicarum Minorum
referre, factis iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, modo
servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis minime obstantibus.
Quod vero egimus faustum, felix fortunatumque sit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Aprilis,
anno MDCCCCLXXXIIII.
PAULUS Card. BERTOLI, S. R. E. Camerarius
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana