 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULAE APOSTOLICAE
DIE DOMINICO PASCHAE
Epistula universis ecclesiae episcopis ad gratias agendas quod
sacro iubilaeo interfuerunt et illud celebrandum curarunt
Dilectissimi Nobis in episcopali ministerio Fratres,
die dominico paschae, non sine trepida animi commotione, Portam Sanctam clausimus,
quam die XXV mensis Martii, anno MDCCCCLXXXIII reseraveramus, tum videlicet, cum
Iubilaei extraordinarii a Redemptione initium fecimus, vobis summa pietate in
idem conspirantibus, qui et ipsi una nobiscum in dioecesibus vestris eum
inaugurastis.
Post autem felicissimum huius Ecclesiae eventus exitum, iam placet
vobis omnibus vivissimos grati animi sensus aperire ob tam arctam omnium vestrum
participationem, ac pastoralem sollicitudinem, qua in vestra cuiusque Ecclesia
Iubilaei celebrationem peregistis. Nam studia vestra quidem multiplicastis, ut
fidelibus praesto essetis ad grandia atque superna Iubilaei agenda proposita,
qualia erant: interior animi conversio et reconciliatio cum Deo, cum semetipsis,
cum reliquis omnibus, maxime per impensiorem Sacramentorum participationem - praesertim Paenitentiae et Eucharistiae
- atque per acrius pie audiendi verbi
Dei desiderium.
Est sane res plena solacii ac magni momenti considerare miram
illam facultatem, qua fideles factae sibi instantiae, ut donum Iubilaei
praecipua animi pietate exciperent, responderunt.
De qua re cum vobis, dilecti
Fratres in episcopatu, gratias reddimus, tum etiam sacerdotibus omnibus,
adiutoribus vestris; nam omnes, nuntio Nostro prompto animo excepto, apta
consilia cepistis ut Iubilaeum ad prosperum successum deduceretis.
Profecto
nullus est Pastor quin de hoc tanto spiritualis renovationis motu in sinu
gaudeat, quem haec gratiae opportunitas exciit. Verum enimvero Iubilaeus Annus
vidit alacrem et promptam laicorum participationem, maxime iuvenum, ac id quidem
praeter quam quod in singulis dioecesibus, etiam in Ecclesia universa. Qui enim
iuvenes invitati fuerant ad ianuam Christo aperiendam, ii cum gaudio Christum
exceperunt; in quibusque fuerat magna fides collocata, ii se dignos illa
praestiterunt. Haec est ergo ratio et via, quibus, renovata spe, instare oportet,
iamiam hoc saeculo exeunte, atque tertio propinquante millennio post Christum
natum.
Ceterum, hoc Anno Sancto etiam sacerdotum atque Religiosorum aucta est
alacritas. Qui nimirum suam ipsorum tum testium Regni, tum praeconum verbi Dei,
tum denique ministrorum Sacramentorum - praecipue Eucharistiae atque
reconciliationis - naturam altius intellexerunt iidemque perpenderunt. Quod
simul ex inceptis patuit, quae in paroeciis atque in dioecesibus suscepta sunt,
simul e sacris peregrinationibus (quam multae!), quibus illi praefuerunt ad
Apostolorum Martyrumque sepulcra, quae Romae, in hac sacra Urbe, coli
consueverunt. Licet igitur auspicari ex animo, fore ut experimentum in hoc
tempore gratiae factum, ad sacrarum vocationum incrementum prosit, quae semper
fuit praecipua omnium Pastorum sollicitudo.
Neque praetereundum est Iubilaeum,
tandem, opportunitatem dedisse in bono lumine collocandi quanto momento sit
Ecclesiae praesentia, sane singularis in cultus, laboris familiae provinciis,
perinde ac eius opera ad humanas facultates promovendas, in quibus vera hominum
dignitas consistit. Etiam atque etiam patuit princeps Ecclesiae munus, semper
quidem, at maxime hac nostra aetate, id esse, ut eo dirigat hominum spes, eoque
eorum omnium conscientiam usumque componat, ut Christi mysterium cognoscant.
Praestat insuper, Fratres dilectissimi, patefacere vobis pergratum fecisse vos,
quod tam alacri animo invitationi Nostrae respondistis, ut, sollemnitate
Annuntiationis intercidente, una Nobiscum actum “consecrationis” renovaretis
beatissimae Virgini Mariae, quam Nos etiam precem in Foro S. Petri, Romae, coram
Imagine veneratae Virginis Fatimensis recitavimus.
Velimus postremo ut, ad varia
acti Iubilaei extraordinarii tempora respicientes, simul omnes cum animo
reputemus quam necessarium sit ut talis eventus divina germina abunde
maturescant in gratiae fructus pro omnibus. Haec sit omnium Episcoporum, haec
sacerdotum, haec Religiosorum Laicorumque cura: ne Anni Sancti celebratio sit
tantummodo iucunda a mille ac mille milibus fidelium datae responsionis
recordatio, qua scilicet apertum atque praeclarum fidei suae testimonium
fecerunt, sed - per varia nempe tum spiritualis, tum pastoralis indolis incepta
- ut celebratio illa imas conscientias ita movere pergat, ut bene agendi
consilia, atque caritatis proposita, in totum erga Deum et fratres implendae,
confirmentur.
Ceterum, haec optantes, Benedictionem Apostolicam vobis ex animo
impertimus, quae ad socios etiam laboris fidelesque vestros pertineat.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana |