Ad perpetuam rei memoriam. – Quo tumidiores huius vitae fluctus in Ecclesiae
sanctae nevem saeviunt, eo tutiore atque firmiore fiducia christianus populus,
maxime senes, spem suam, praeterquam quod in Deo, in sanctis caelitibus
collocant: neque enim ignota sunt Illis pericula atque necessitates suorum
clientium adhuc in terra constitutorum, neque eis opitulari non possunt, cum ob
arduam strenuamque virtutem, qua floruerint, caelestis Patris amici facti sint,
eique admodum cari. Qua re, cum Venerabiles Fratres Brasiliae Episcopi S.
Teresiam a Iesu Iornet Ibars, Virginem, in quam sane Brasilianus populus
singulari pietate fertur, iam Patronam apud Deum declaraverint senum in tota
natione degentium cumque Venerabilis Frater Lucianus Mendes de Almeida,
Episcopus titulo Turrensis in Proconsulari atque eiusdem coetus Episcoporum a
Secretis, ad Nos Litteras dederit, ut talem electionem atque probationem
confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30 Nos, explorato omnia ad
iuris leges esse acta, quam aequissimo animo admotae expostulationi concedimus.
Quae cum ita sint, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino de re
censuerit, placet Sanctum Teresiem a Iesu Iornet Ibars, Virginem, esse et
considerari Patronam apud Deum senum in Brasilia degentium, factis iuribus et
privilegiis quae iuxta rubricas consequuntur, contrariis nihil obstantibus.
Ceterum Deum in vota vocamus, ut, intercedente Teresia de caelo, tum sacris
Praesulibus res acta prosit, tum maxime senibus, quorum vita nova spe alitur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Maii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana