Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes, quam Canonici Regulares
Ordinis Praemonstratensis in archidioecesi Aquensi ritibus ac adsiduis
caerimoniis exornant, quaeque Ecclesia abbatialis Ferigoletensis exstat, merito
ob structurae genus et potissimum ob religionis cultum praedicatur. Provido
igitur consilio Reverendissimus Pater Ioannes-Marcus Vaillant, O. Praem., Abbas
Ferigoletensis, atque Venerabilis Frater Bernardus Panafieu Archiepiscopus
Aquensis petierunt ab Apostolica Sede ut eadem ad Basilicae Minoris eveheretur
gradum et dignitatem, plane cοnfisi fore ut non parva exinde proveniret
christiani populi coetibus utilitas. Quibus precibus libenti animo obsecundantes
Nos e Sacrae Congregationis pro Cultu Divino consultu deque Apostolicae
potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod
diximus, in quo et cappella includitur nostrae Dominae de bono Remedio dedicata,
titulum ac dignitatem Basilicae Minoris consequatur, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite debentur. Mandamus insuper
ut ea ad amussim serventur, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris»
die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII datum servanda sent. Contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iunii, anno
MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana