Ad perpetuam rei memoriam. – Qui sanctos caelites, ut mos fert atque
consuetudo catholicae Ecclesiae, semper coluimus: sunt enim Sancti amicissimi
Dei hominumque Patroni, singulari tamen pietate beatam Mariam Virginem, Christi
Matrem Sanctorumque Reginam, usquequaque prosecuti sumus et prosequimur, in qua,
post Deum, unite christiani confidunt: est enim blanda ac sollicita omnium
parens, quae filiorum preces et vota non spernit. Quare quotiens illius honoris
causa agitur, semper amanter suscipimus. Cum ergo Venerabilis Frater Ioseph
Cheng Tien-Siang, Archiepiscopus Episcopus Kaohsiungensis, suo ipsius nomine,
itemque cleri atque populi, id ab hac Apostolica Sede petierit, ut templum
paroeciale in loco Wan-Chin situm, atque Immaculatae Virginis Conceptioni
sacrum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus: est enim aedes
illa sacra, sive maiestate (etenim in publicis nationis monumentis annumerata
est), sive, quod maius est, sincerae pietatis ornamento, eo honore digna; Nos,
iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis
potestatibus, de re statuit, libentissimo quidem animo admotis precibus
concedimus. Placet ergo templum beatae Mariae Virginis Immaculatae Conceptioni
dicatum, paroeciae Van-Chinensis Sedem, in Dioecesi Kaohsiungensi, Basilicarum
Minorum ordini accenseri, cum iuribus et privilegiis debitis, modo servata sint
quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno
MDCCCCLXVIII datum, poscit. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XX mensis Iulii,
anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana