Ad perpetuam rei memoriam. – Constat sane templum Sanctae Cruce dicatum, quod
in dioecesi Coccinensi exstat, haud parvo in honore iam diu esse non solum ob
antiquum eius structurae genus ad artem pertinens Gothicam aedificio ibi
instructo congruens, sed etiam ob eius historiam cum Patrum Capuccinorum
Monasterio conexam cumque tribus domibus Sodalium Religiosarum. Quod ergo ad Vοs
attinet, Qui quam maxime ad Christifidelium pietatem quoquo modo alendam et
confirmandam assidue conferre cupimus, satis causae adesse putamus, cur
audiantur preces reverendissimi Domini Iosephi Kureethara, Episcopi
Coccinensis, qui communia cum Religiosorum Religiosarumque tum fidelium vota
expromens suis ipsius cumulata, ab Apostolica Sede petiit ut templum, quοd
diximus, titulo Basilicae Minoris exornaretur. Qua de causa Nosmet Ipsi,
sequentes ratamque habentes sententiam sacrae Congregationis pro Cultu Divino
Nobis propositam, summa pοtestate Nostra Apostolica per has Litteras
perpetuumque in modum id praelaudatum templum sanctae Crucis dicatum in
memorata dioecesi situm ad dignitatem ac titulum Basilicae Minoris evehimus
cunctisque insignimus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ad cetera huius
ordinis templa pertinent; iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de
titulo Basilicae Minoris » die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt
servanda. Contrariis quibiislibet haud obstantibus. Ceterum iubemus has Litteras
Nostras religiose observari suosque in praesens et in posterum tempus effectus
habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Augusti, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana