Ad perpetuam rei memoriam. – «Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas
tuas edoce me» (Ps 24, 4). Haec precatio, qua psalmista semitas Domini
exquirebat, ut cognitae eius voluntati obsequeretur, optime potest Servae Dei
Mariae Leoniae Paradis et animum significare et totam colligere vitam; sedulo
namque Dei consilium est perscrutata, ut illud perficeret iter, quod eidem
congrueret consilio. In pago Acadie, intra fines dioecesis Sancti Ioannis
Quebecensis in Canada, eodem die 12 mensis Maii, quo est nata, anno 1840, est
etiam baptizata, eique imposita sunt nomina Aloisia Verginia. In familia primum
a parentibus, agrorum cultοribus, ad bonos instituta mores, est dein ingressa
Sacrum ephebeum Religiosarum Congregationis a Domina Nostra in vico Laprairie,
ubi et in litteris est erudita et pietate enituit. Cum duodecimum annum ageret,
de altari primum sacra libavit; et exinde in studio perfectionis adipiscendae
profecit et in proposito se in ministerium sacerdοtum consociandi. Anno 1854
Congregationem Sororum Marianitarum a Sancta Cruce introivit et novitiatum iniit, nomine sumpto Sοrοre Maria a Sancta Leonia; quo peracto, die 22 mensis
Augusti anno 1857 coram Basilio Moreau, Congregationis Institutore, prima vota
suscepit. Postea varia explevit munera; fuit enim institutrix, curam domesticam
de domibus presbyterorum egit in quibusdam Canadensibus pagis, donec Novum
Eboracum petiit ut orphanis consuleret et Antistitae asyli puellorum administrae
officio fungeretur; ibique octo fere annos magno animi ardore laboravit. Sed
circiter annum 1870 Serva Dei acerbam spiritus perturbationem est experta ob
immutationes et dissensiones in Congregatione Sororum Marianitarum ortas, cum
haec anno 1867 famulatum in domibus presbyterorum deseruisset. Sed tamen anno
1869 ex eadem Congregatione per interpositam Apostolicam Auctoritatem exstitit
nova Congregatiο Sororum Sanctae Crucis, quae illud retinuit ministerium. Post
varias vicissitudines et non parvas difficultates fortiter et Domini fiducia
superatas, obtento permissu, Serva Dei ad nοvam Congregationem transiit et
ilico
Superioribus se prοbavit. Primum etenim missa est ad urbem Marquette, in
Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, ut ibi domum cοnderet, et
deinde ad urbem Memramcook, in dioecesis Sancti Ioannis Canadensis finibus
sitam, in qua est ei domus concredita puellis instituendis, quae domorum
sacerdotum curam agerent aut in ecclesiasticis collegiis. His puellis numero
crescentibus vitamque religiosam vivere exoptantibus, Serva Dei haec
Superioribus exposuit, et anno 1880 in urbe Memramcook familiam religiosam a
Cοngregatiοne Sororum Sanctae Crucis disiunctam constituit, cui nomen datum «Parvae Sorores a Sacra Familia», quae hoc unum sibi proposuit, ut clero
ministraret. Serva Dei, etsi in oboedientia et regula Sororum Sanctae Crucis
manens, Antistita novae familiae facta est et statim mira prudentia in suum
Institutum firmandum incubuit et in Parvas Sorores educandas, quibus Directorium
et iam anno 1883 Constitutiones dedit, proposito Instituto perappositas. Post
unum et viginti annos, domus princeps Instituti et nοvitiatus, urbe Memramcook
mutata, Sherbrooki collocata sunt cuius Ordinarius loci, die 26 mensis Ianuarii
anno 1896 canonicae institutiοnis decretum edidit. Die 2 mensis Octobris anno
1904 Serva Dei, Ordinarii rogatu, deposita veste Sororum Sanctae Crucis, habitum
induit Congregationis a se statutae. Denique anno 1905, die 1 mensis Maii, ex
indulto Apostolico S. Pii X, ab omnibus obligationibus, quibus Congregationi
Sanctae Crucis adstringebatur, liberata, Regulis sui Instituti expeditius
adhaesit. Supremo die prοpinquante, Servae Dei ex uberrimis exanclatorum labοrum
fructibus magnam licuit percipere laetitiam, quandoquidem eius Congregatiο multo
aucta incremento iam 40 domus et 635 Sorores numerabat, quae etiam alibi vitam
religiosam fovebant et clero in apostolico ministerio auxiliabantur. Meritis
locuples, virtutibus ornata, venerationem adepta, tranquillo et sereno vultu, et
quasi ex inopinato, die 3 mensis Maii anno 1912 Sherbrοoki de hac vita decessit.
Ex eius scriptis manifestum apparet quanto sanctitatis ardore flagraverit, ex
eius vita quo modo inde ad christianas religiosasque virtutes exercendas sit
incitata atque ad magna et ardua aggredienda, firmissima Dei fisa fiducia. Ipse
autem eius Instituti finis in peculiarem lucem profert ardentissimum Servae Dei
in Christum Eucharisticum amorem et in sacerdotium obsequium et pietatem, per
quod Dominus Iesus semper praesens manet in hominibus. Quamobrem fama
sanctitatis, qua vivens flοruit, post eius obitum increbuit latius diffusa et
supernis signas confirmata. Hinc instructis Processibus: Ordinario in Curia
Sherbrookensi anno 1952 et rogatoriis in Curias Monctonensi et Mariapolitana,
editoque super scriptis Decreto die 8 mensis Octobris anno 1956, factaque
disceptatione in Coetu Ordinario Sacrae id temporis Rituum Congregationis die 17
mensis Maii anno 1966 faventibus suffragiis, Summus Pontifex Paulus VI
Causam Servae Dei rite introducendam esse statuit Decreto Sacrae
Congregationis die 13 mensis Iunii anno 1866 prodito. Dein acto Processu
Apostolico Sherbrooke super virtutibus in specie Servae Dei anno 1968, hisque
tractatis die 3 mensis Iunii anno 1980 in Congressu Peculiari Officialium
Praelatorum Patrumque Consultorum, et postea die 25 Novembris eodem anno in
Coetu Plenario eiusdem Sacrae Congregationis pro Causes Sanctorum, die 31
Ianuarii anno 1981 Servam Dei Mariam Leoniam Paradis christianarum virtutum
culmen attigisse Nos ediximus. Postquam autem disputatum recte est de mira
Sororis a Sancto Sebastiano a phthisi pulmonum sanatione, intercessioni Servae
Dei tributa, eaque recognita, et per Nostrum Decretum die 17 mensis Februarii
anno Iubilaeo 1984 sancita, decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis
Mariae Leoniae Paradis, die 11 mensis Septembris anno 1984, durante Nostro
itinere in Canada peragere. Qua re inter ritum coram frequentissima fidelium
multitudine sub divo celebratum, haec protulimus verba: «Par notre autorité
apostolique, accueillant les voeux de notre frère Jean-Marie Fortier, archevêque
de Sherbrooke, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de nombreux
fidèles, et après avoir entendu l'avis de la Sacrée Congrégation pour les causes
des saints, nous déclarons que dorénavant la vénérable servante de Dieu
Marie-Leonie Paradis, fondatrice de l'Institut des Petites Soeurs de la Sainte
Famille, peut être appelée bienheureuse, et que, le 3 mai, jour de son départ
pour le ciel, on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés, et selon les
règles établies par le droit. Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit».
Amen. Atque sermonem de vita atque virtutibus Beatae illius habuimus. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Marianopoli, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Septembris, anno
MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana