Ad perpetuam rei memoriam. – Sacerdotalis usquequaque animi ac studii vitae
ac disciplinae exemplaria numquam non conquirit et libentissime Ecclesia Mater
agnoscit suos inter praestantes sanctimοnia operaque ministros quae in fidelem
vicissim imitationem aliis dein sacerdotibus exhibeat progredientibus temporum
aetatibus quo certius hi pleniusque adsequantur suo nimirum quisque modo eam
morum et operum perfectionem quam Christum omnes noverunt a presbyteris
potissimum Ecclesiae utpote proximis Dominici gregis curatoribus iure postulare.
Magnopere proin laetatur ipsa quod in Venerabili Servo Dei Clemente Marchisio
omnipotens dignatus Deus est tam perspicuam omnino et allicientem formam
virtutis navitatisque presbyteralis comprobare simul atque commonstrare unde
optatur ut, additis iam ei caelitum Beatorum honoribus claris, plures per orbem
fratres sacerdotes non incitentur tantum verum adiuventur valide etiam ad multo
efficaciorem sacerdotii industriam in vinea Domini multo per accuratiorem huius
Beati presbyteri ipsius imitationem. Porro quinque filiorum primus est Clemens
natus parentibus christiano ingenio insignibus Ioanne et Lucia Becchio die primo
Martii mensis anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio in oppido
Racconigi nuncupato Pedemontanae Italiae regionis qui ab ineunte ferme sua
aetatula unum adfectabat sacerdotium, solum se Christi aliquando sacerdotem
fore somniabat. Quo in sublimi quidem proposito plurimum primis annis ob
domesticam inopiam sustentabatur immo et educabatur pio dignoque a presbitero
Ioanne Baptista Sacco, cuius effectum cura est ut inferioribus recte peractis
disciplinas ingredi illi liceret ephebeum sacrum Barderatense theologiae
perdiscendae gratia. At tunc iam feraci in futurae Sanctitatis seminario illo
omnem vitae suae rationem firmiter mente reque ipsa definivit quae in se parca
atque austera tribus inniteretur solidissimis sane pilis: precationi
institutioni operi, singulis deinceps diebus. Hinc virtutum magnarum roboratus
praesidio ad sacerdotalem usque ordinationem processit recto itinere quam die
vicesimo Septembris mensis suscepit anno millesimο octingentesimo quinquagesimo
sexto Segusii in cathedrali templo. Prioribus quattuor presbyteratus sui annis
perfecit ante omnia educationem suam, ducente docenteque feliciter magistro
sancto Iosepho Cafasso, necnon adiutoris parochi procuravit diligenter munia
parvas apud communitates Cambiani ac Vigonis ubi etiam licet principio invitus
didicit tamen Christi ipsius adfectu et suasu carceribus invisere retentos. Die
tandem duodevicesimo mensis Novembris anno millesimo octingentesimo sexagesimo
gubernandam paroeciam divinitus recepit ipsius Ripae Albae Taurinensis cui
quidem pastorali officio totum sese suamque vitam quadraginta trium exinde
annorum devovit ac dedicavit sοlus optimas omnibus Christi sacerdos esse studens
secundum minutissimas obligationes et partes, normas et consuetudines quas
optatissimum illud Iesu Christi sacerdotium secum importabat, prout Ecclesia
mater eum monebat aliorumque tot sanctorum sacerdotum exemplum instituebat. Ibi
fervor ipsius vehementer exarsit in cultu sanctissimae Eucharistiae longe late
praedicando et inculcando fidelibus; ibi per prospera atque adversa funditus
excultae sunt mirabiles boni pastoris virtutes quae ipsum hodie Nobis visae sunt
caelitibus Beatis reddere parem; ibi iacta item sunt fundamenta religiosae
Sororum Filiarum Sancti Iosephi familiae quae etiamnunc locupletare haud cessat
Populum Dei meritis bonorum operum. Pro christifidelibus sibi creditis tamquam
filiis propriis usque laborabat secundum cuiusque ordinis aetatisque
necessitates: cunctis instillabat summum Eucharistiae Mysterii amorem
cotidianumque usum; pauperibus et aegrotantibus adiutorem se adsiduum praebebat
praesentemque consolatorem; parvulis vero ad Christi Magistri formam diligenter
impertiebat catechesis institutionem ac potissimum de sanctissimae
Eucharistiae excellentia. His porro cum cotidianis veri sacerdotis operibus
consulto sociabat studiorum sacrorum continuam consuetudinem, ex quibus tum
doctrinam hauriebat solidissimam tum fortitudinis nunquam deficientis
constantiam adversus indifferentem aliorum animum, verum aliorum etiam
oppugnationem. Sic autem sacerdotales exercendo virtutes partesque implendo
benevolentiam sibi paulatim conciliabat omnium necnon magnam consiliorum ac
praeceptorum suorum aestimationem. Pastor hic optimus ab Eucharistico Domino
vires necessarias sine intermissione percipiebat ad eundemque Iesum in
Sacramento praesentem omnes perducere contendebat homines veluti ad gratiarum
universarum originem. Qua ex eucharistica pietate denique tandem sub Sancti
Spiritus impulsione emersit propositum omnibus numeris laudabile familiam
religiosam condendi sororum videlicet quae eiusdem Sacramenti Encharistici
materiam curarent et cultum, quae vitam spiritalem suam circa Eucharistiae
Sacramentum conformantes sub Mariae ac Sancti Iosephi nominatim patrocinio
apostolicam conditoris ipsius industriam sacerdotali quodam ardore propagarent.
Institutum igitur Filiarum Sancti Iosephi excitavit ipse gubernavitque
duodetriginta annos quod proinde ab Ecclesia Matre postremam aliquando
constitutionem laudationem atque approbationem est adsecutum. Actionem vero
efficacem hanc et constantem Clemens Marchisio tot annos tacitus abditusque sua
in paroecia Rivae Albae produxit ad provectiorem usque aetatem, cum
sacerdotalibus hisce meritis cumulatus virtutibusque illustratus inter suos e
vita excessit die decimo sexto mensis Decembris anno millesimo nongentesimo
tertio. Cuius sanctimoniae effecit fama ut inter annum huius saeculi tricesimum
tertium ac quintum processus informativi Augustae Taurinorum absolverentur
caustique ipsa decreto Sacrae Congregationis pro Ritibus legitime institueretur
die duodetricesimo mensis Aprilis anno quadragesimo quarto. Heroum dein eum in
modum exercitavisse virtutes simul theologales simul cardinales edixit Decessor
Noster immortalis memoriae Paulus Sextus die quarto mensis Maii anno millesimo
nongentesimo septuagesimo. Ad huius tunc Servi Dei beatificationem recte
consequendam prodigiosa delecta est sanatio quaedam divinitus omnino patrata,
hoc Clemente Marchisio deprecante, scilicet puellae octo annorum Annae Mariae
Poli quae mense Iunio annο millesimo nongentesimo sexagesimo sexto celerrime
perfectissimeque a piodermatite ulcerata ac profunda dexteri brachii convaluit.
Quae ipsa sanatio haud semel sed saepius perscrutationi medicorum (quam
theologorum) est subiecta donec in Congressu Peculiari Officialium Praelatorum
Patrumque Consultorum Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum pauloque post
in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium affirmativum singulorum suffragium
eam comprobavit Nosque ipsi die duodecimo Ianuarii mensis annο hoc ipso
accepimus quasi caelitus redditum testimonium validae Clementis Marchisio
intercessionis onde procedi posset ad eiusdem Venerabilis Servi Dei sollemnem
Beatificationem hodie mane in area ante Petrianam Basilicam patente una nimirum
cum aliis Venerabilibus Dei Servis tribus. Ubi exauditis iterum singulis
partibus mirabilis eius vitae et operae agnitisque sacerdotales animi eximiis
dotibus libenter hisce vocibus sumus elocuti: «Nοs, vota fratrum nostrorum
Anastasii Alberti Ballestrero Archiepiscopi Taurinensis, Aemilii-Iosephi De
Smedt Episcopi Brugensis, Aloisii de Laurea y Legarreta Episcopi
Flaviobrigensis, necnon plurimoruin aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Fridericus Albert, Clemens Marchisio, Isidorus de Loor et Raphaela Ybarra,
Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali:
Friderici Albert die tricesima Septembris, Clementis Marchisio die sexta decima
Decembris, Isidore de Loor die sexta Octobris, Raphaelae Ybarra die vicesima
tertia Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Oratione subinde habita studiosi
celebravimus eorundem Beatorum Caelitum ingenia sancta et opera in exemplum
omnibus praefulgentia ac nunc ipsum Apostolicas istas Litteras sensuum Nostrorum
dictorumque testes fideles edi iubemus quas tam in praesentia quam in postera
valere tempora volumus suamque exserere vim, contrariis quibuslibet rebus
neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana