IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAM CONGRUE
SANCTA LUCIA VIRGO ET MARTYR PATRONA CONFIRMATUR
DIOECESIS
MOSSORENSIS IN BRASILIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quam congrue convenienterque sancti caelites
honorentur et invocentur a Christi fidelibus in Ecclesia, is facile intelleget
qui vel breviter reputet non modo illοrum honorem in Deum ipsum tandem recidere,
cuius gratia et beneficio praemia tanta tulerunt, sed etiam posse mortales,
periculis undique cinctos, eorum exemplis et intercessione uti ad salutem. Quam
ob rem, cum Venerabilis Frater Iosephus Freire de Oliveira Neto, Episcopus
Mossorensis, Sanctum Luciam Virginem et Martyrem, quam populus suae dicionis
summa religione colit, cuique est cathedrale templum dicatum, Patronam Ecclesiae
suae apud Deum auctoritate sua declaraverit, atque a Nobis suo suorumque tum
cleri tum populi nomine petierit ut acta sua confirmaremus ad normam
Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis, n. 30; Nos, explorato omnia secundum praescripta Iuris
facta esse, sive ea probamus, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis
olim a Nobis potestatibus, de re statuerit, sive admotam expostulationem
admittimus, ratamque causam habemus. Placet ergo Sanctum Luciam Virginem et
Martyrem Patronam dioecesis Mossorensis apud Deum esse et haberi, factis nempe
iuribus et privilegiis, quae iuxta rubricas consequuntur, contrariis nihil
obstantibus. Simul autem Deum, rerum hominumque Patrem humili prece oremus ut,
tantae Virginis precibus, Pastoremque gregemque blandis respiciat oculis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Octobris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana