IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
DECRETALES
BEATO MICHAĖLI FEBRES CORDERO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
Sanctus Ioannes Baptista de la Salle, venerabilis Instituti Fratrum Scholarum
Christianarum conditor, haec in altero Regulae capite statuit : « Propria huius
Instituti indoles est fides, qua Sodales inducantur ad res considerandas oculo
fidei ; ad omnia in Dei gloriam agenda, cui omnia referant . . . Secundo, eo
spectat nostrum Institutum, ut pueri sollicito studio erudiantur, ad Dei timorem
educentur et omnino adiuventur ut suam ipsorum innocentiam servent . . .
Praeterea ut divino numine instincti, peccatum horreant ac quidquid illorum
integritatem rapiat » Reg. 1718. Haec autem propria Instituti Lasalliani natura,
hominem per fidem Deo coniungens, Fratris Michaėlis — fuit autem in saeculo
Franciscus Febres Cordero — animum penitus informavit : qui fuit simul homo Dei,
simul hominibus deditus, utpote verus christianus magister caelestem vocem in
imo corde condens, atque apostolus sitim hanc cum discipulis communicans. Liquet
etiam ex eius vita « Spiritum Domini vere replere orbem terrarum » sicut in
Sapientiae libro legimus. Ceterum, si Ecclesia per Sanctos suos Christi
dilectionem diffundere pergit, Michaėl id idem congruenter fecit, maxime
praeparando et ornando pueros ad Primam Eucharisticam Communionem. Quod si S.
Paulus « sanctos » eos omnes vocat qui baptizati sunt, omnesque christiani ob
susceptum Baptismum invitantur ad sanctitatem, beatus Michaėl divino Spiritu
motus ac sensu sui conditoris imbutus e Regula manante, homo novus evasit, qui
non solum solida fide vivit, sed etiam urgeri se sentit ad Christum
evangelizandum; atque sic divina consilia de hominum salute in rem deduxit, quam
maxime potuit, idque potissimum per christianam educationem et institutionem.
Quod si nunc, pauca prooemiati, de beati vita quaeramus, est ille Conchae, in
Aequatoria, die VII mensis Novembris, anno MDCCCLIV, haud obscuro genere natus :
nam Franciscus, pater eius, vir egregius ac multa doctus, Britannorum linguam in
Collegio ecclesiastico Conchensi docebat; mater, haec est Anna Muńoz, qua
praecellebat virtute, pauperum domos celebrabat. Ad Franciscum nostrum vero quod
attinet, omnium fratrum natu maximum, iam a sui exordio sequacem dolorem habuit
: nam, praeter quam quod erat imbecillus et gracilis, eheu ! vitio pedum erat ad
ambulandum impar. Cum autem quintum aetatis annum attigisset, dum rosas in horto
admiratur odoras, repente o mirum ! saliit de sella ac nonnullos gradus fecit a
pulcherrima Domina nempe vocatus, quam omnes pie crediderunt fuisse Mariam,
Christi Matrem. Sed his graviores et acerbiores fuerunt animi cruciatus,
religiosae pueri vocationis causa, ad quam inclinabat : parentibus enim, ac
maxime patri, non sane probabatur humilis Religiosorum vita Fratrum Scholarum
Christianarum, magistrorum Francisci, in quorum Instituto nimirum nihil humanae
gloriae et amplitudinis inesset ; quare, si se Deo sacrari filio placebat,
fieret sacerdos ordinis dioecesani ! Huc ergo spectantes eum in Seminarium
mittunt ; sed, cum alfa esset illius via, et cor alibi demoraretur, id est apud
Fratres, quorum et studia erga Deum admirabatur, et salutis proximi amorem,
idcirco Seminarii contubernium ei molestum fuit ac intolerabile ; ac post tres
menses, taedio atque gravi cephalea oppresso, domum ei redeundum fuit ; ubi iam
valetudine in peius vertente, parentes tandem expostulationibus eius cesserunt,
atque facta est ei potestas ut Fratrum Scholarum Christianarum Institutum
caperet : quin et mater scripto rem permisit. Licuit ergo forti iuveni beata
fila iterare verba : « Laetatus sum . . . » Ps. 122, 1. Cum veste
Franciscus et nomen, ut est in usu, inmutavit, sumpto Michaėle, atque noviciatum
Conchae egit, in urbe natali. Num cari iuvenis mentem eo tempore iam discrimina
ac ferenda dissidia praeoccupabant ad sacram vocationem tuendam? Fortasse. Sed
hoc unum certum : in vitae ipsius caelo tam saevam parari tempestatem, cuius
violentia pueri animum radicitus conturbaret. Nam pater, id sollicitus, ne
filium tam dilectum amitteret — sic enim iudicabat —, iterum iterumque eum ab
instituto suo conatur avertere, dum ille in studia atque pietatem intenderet, et
apostolatui alacer deditus esset ; idque severissime. Sed nequiquam. Nam prudens
Collegii Moderator repetenti patri iniquum esse ait eum e Fratrum gremio
abstrahi, qui certo consilio abnuat. Petatur igitur ab illo ut scripto
significet utrum in proposito perseveret, necne. Cui expostulationi ita
responsum a Michaėle : « Sentire se certissime ad Congregationem Fratrum
Scholarum Christianarum amplectendam vocari, in qua una suo commodo vivere
posse. Si pater filium esse felicem desideret, iter a Domino praestitutum sinat
eum ingredi ». Responsum pater in contumeliam accepit. Qua re, tametsi filium e
nidulo non rapuit, tamen eum omni sui conspectu privavit; perque sex annos —
quam longi ! — siluit cum filio. Michaėl, dolore mersus, rem caelesti Patri
commisit, tuta fiducia fore ut praesto esset. Neque spes eum fefellit. Nam, cum
publici magistratus patris amicum in carcerem civilibus nempe de causis,
contrusissent, pater filio scripsit in beneficii loco petens ut a Garcia Moreno,
Rei publicae Aequatorianae Praeside, de liberando amico impetraret. Quod filius
obtinuit. Quin et pro ipso patre Michaėli intercedendum fuit, cum ille, furente
partium tempestate, raptus est ut domo deportaretur. Ac tum etiam res feliciter
cessit : tam egregia erat apud supremam auctoritatem de iuvene opinio. Scilicet,
his compositis rebus, mutuae pietatis rationes patrem inter et filium,
firmissimae factae sunt. Cum autem praegelida paternae irae hiems abiisset, tunc
patuit, quasi spirante vere, sic ut erat in votis, integerrimi pueri animus tum
gaudiis redditae pacis, tum etiam operosissimae industriae. Qui, cum bene sciret
se in iuvenum educatione merum esse instrumentum quo uteretur Deus, idcirco
amoris, humilitatis, docilitatis fundamenta iecit ; quibus nixus, fabricam
virtutum erexit, longos nempe per annos, maxime Quiti, in urbe patriae principe
; in ea enim ab anno MDCCCLXIX, et magistrum, et scriptorem, et educatorem egit,
ad id animum potissimum intendens, qua meliore ratione iuvenes legibus
institutisque christianis ad religionem formaret; etenim eo quilibet Scholarum
Christianarum Sodalis respicit, e suae Congregationis instituto, ut in
iuvenilibus animis tam alte religiosa atque moralia principia insculpat, quae
per totum vitae spatium haereant in pectore. Haec autem Frater Michaėl, utpote
qui omni genere virtutum floreret, mirifice praestitit. Admirabantur enim omnes
in illo christiani institutoris tum studium ac supernum amorem, tum etiam
doctrinam certam, ac rationem docendi variis audientium ordinibus accommodam :
quod tum omne eius opus ostendit, tum maxime ea adulescentium manus, a S. Corde
Iesu, quos singulari diligentia effingere aggressus est, quasi curarum, precum
atque macerationum suarum filios, e quorumque numero multae sane sacerdotum ac
Religiosorum vocationes enatae sunt. Qui autem recte adulescentes formabat, non
minore labore, cura, fructu, mollia puerorum ingenia finxit : quos per annos
septem et viginti ad primam Communionem eximia pietate instituit, quorum in
animos, arte propria Sanctorum, mirificos sensus suos, quasi sanguinem in venas,
transfudit. Ceterum religionem suam ex ipso pietatis fonte, Christo, alebat :
mane quidem, per Missae sacrum, reliquis diei temporibus, per crebras Sacramenti
altaris visitationes. Ac fortasse haec praecipua causa est, cur, divinae
Sapientiae tam arcte coniunctus, « Respicite ad eum, et illuminamini », Ps
34, 6, in caelestia omnino penetraverit, ac de rebus tam certo sensu
iudicaverit, seu erat Collegiorum rector ; seu Noviciorum magister. Diuturnus
praeterea oboedientiae usus, ad auctoritatem exercendam eum sensim paraverat :
adeo ut qui se imparem ad ceteros regendos iudicabat, eum quam quem maxime
idoneum facerent egregiae ingenii et animi laudes, quae sunt : cognitio et
exercitatio regulae, studium orationis, sui castigandi amor, prudentia in
eligendo, patientia, pietas eximia. Quae profecto virtutes efficiebant ut simul
opus gratiae atque divini Spiritus in Noviciis pie sancteque coleret, sive eos
apte doceret qua meliore ratione caelesti Patri placerent. Binae autem sunt alae
quibus Lasalliani Sodales insistunt : zelum, seu studium alienae salutis; fides,
qua nimirum omnia ex alto respicientes, omnia superno spiritu imbuant. Verum
enimvero beatus Michaėl hanc rerum iudicandarum facultatem miram habuit, utpote
qui sive in cogitando, sive in amando fide viveret. Quae sane fides id efficit
ut ille se facile colligat, modumque in omnibus servet. Movet praeterea fides ut
peritura bona spernat : quare facile intellegitur cur, furente bello rerum
novarum, anno MDCCCXCV, prompto animo condicionem repudiaverit, inlustrem et
honestam iuxta hostium opinionem, modo Congregationi suae valediceret. Eadem
sane mente et animo iudicavit electionem suam, cum Sodalis Academiae
Aequatorianae Quitensis creatus est. Tunc « me iudice, ait contubernali suo,
sprevissem talem honorem. Quandoquidem autem id Moderatores mei iussere, idcirco
assentior, persuasum habens me bonum opus gessisse, quod Academicus per
oboedientiam factus sim ». Nam in prosperis, in adversis, semper in superiorum
suorum voluntate, Dei voluntatem deprehendit, grata ingrata naturae essent. Sane
vir Dei in sinu gavisus est, cum, anno MDCCCLXXXVIII, per occasionem
beatificationis Ioannis Baptistae de La Salle, ei Romam eundum fuit, ut omnium
Fratrum Scholarum Christianarum Aequatorianae Rei publicae personam gereret.
Profecto illi dies fuerunt ei candidissimi : nam non solum gratam quietem e
diutino labore praestiterunt, sed et animum recrearunt. Ceterum, ut erat pius in
Mariam, Christi Matrem, non ante Italia cessa, quam Lauretanam illius Domum
visitavit. Ac voluerat quidem Lapurdum petere, nisi inspirasset ei Mater
caelestis non oportere bonis eum uti pedibus, qui perfectionis itinera fuerit
ingressus. Ob iniquas autem leges, quae anno MDCCCCIV in Gallia latae sunt ad
Religiosarum Congregationum libertatem in scholis opprimendam, multi Fratrum
obligati sunt patria migrare ; ac quo facilius possent hi pueros Castellana
lingua in America Latina erudire, oportuit profecto seriem librorum, qui a
Fratribus iam foras dati essent, compleri et consummari. Haec autem causa fuit
cur supremus Lasalliani Instituti Moderator Michaėlem Lembecq-Lez-Hal
invitaverit, in Domum nempe Societatis principem, ut necessarios textus pararet.
Cui talia roganti haec respondit humilis et amabilis Vir : « Id unum se velle,
quod ipse iuberet; atque in eo quod ei placitum esset, se stare, persuasum
habentem se ita servire nutibus Dei ». Antequam autem Guayaquilio solveret, ad
sepulchrum patris, matris, fratrisque Aurelii preces fudit, id fore praesagiens,
ut non ipse in patriam rediret, ob caeli Europae asperitatem, funestam sibi et
noxiam. Et impleta fata, ut ipse praedixerat. Nam Lutetiae Parisiorum breviter
moratus, cum inde ad urbem Lembecq contendisset, apud Bruxellas, ibique annum
egisset, coepit valetudo eius tenuissima rigidissima hieme infirmari, ceu herbae
mutato aėre languentes. Quiescit tamen in solitario labore beatus, id gaudens
quod, tametsi febris saepe inhaereat, ad Dei voluntatem omnia fiant. Quare cum
ita essent, timentes Moderatores ne nova laederet hiems inclemens, miserunt eum
in Hispaniam, mitiore caelo, sive textus composuit, sive futuros magistros
linguam Castellanam docuit. Referre autem quae de eius virtute a Fratribus ac
discipulis novo in domicilio dicerentur, impossibile : ceterum, eadem de illo
opinio quae Quiti, Lutetiae ac Lembecquii fuisset. Tempore autem Cataloniensis
tumultus, anno MDCCCCIX, iam Religiosa ac numerosa Fratrum familia Premiensis,
ne indignas direptiones perferret, a Fratribus Collegii « a Bonanova » hospitio
recepta. In supremo vero illo rerum discrimine, Michaėl inexpugnabilis
constantiae ac virilis animi documentum, iuvenes sic hortatus est : « Ne
timueritis : benignissimae enim Virgini in tutelam traditi, sane nihil
detrimenti capiemus ! ». Scilicet Virgo Maria, cuius imaginem antequam
proficiscerentur in cubiculi sui fenestra collocaverat, tum domum ipsam
protexit, tum incolas custodivit. Sed, tametsi sextum vix ac quinquagesimum
annum agebat, iam iam beati viri inminebat occasus ; et fuit exitus, sic ut
fuerat vita: lucidus ac serenus. Qui enim datum aevum in fide et oboedientia
transegerat, iisdem animi sensibus vocanti Deo adhaesit, iisdemque verbis uti
potuit quibus Psalmista : « Ego autem in te speravi, Domine . . . in manibus
tuis sortes meae » Ps 30 [31], 15-16. Quare iis qui, eius excessum
verentes, monent eum non adhuc ultimam manum operi suo admovisse, fidei plenus
et humilitatis ille respondet : « Si quidem coepti labores in Dei gloriam
utilitatem habent, excitabit Deus alios, qui me dignius laborent ». Nulla ergo
querela bonus Patris familias operarius agrum reliquit, quem tantopere
exercuerat. Moriens autem, anno MDCCCCX, die IX Februarii, beatissimus Dei
famulus duplicem hereditatem reliquit : scripta, nempe, raro talento composita,
ac vitae memoriam, pro uno Christo actae proximorumque salute. Ceterum fama
atque opinio sanctitatis, quae eo vivo late manaverant, post eius mortem
accreverunt, confirmante Deo famuli memoriam caelestibus signis. Itaque est
Causa coepta de obtinenda Servi Dei beatificatione. Ad quam rem, annos
MDCCCCXXIII-MDCCCCXXIV, tum Barcinone, tum etiam Quiti processus introducti
sunt, actaque Romam transmissa. Post autem factum Decretum de Michaėlis
scriptis, Causa est Ecclesiae auctoritate introducta, probante summo Pontifice
Pio XI, die XIII mensis Novembris, anno MDCCCCXXXV. Quo facto, per annos
MDCCCCXXXVIII- MDCCCCXLV Processus Apostolici instituti sunt de virtutibus,
simul in Barcinonensi, Quitensi et Conchensi Sedibus in Aequatoria; ac Decretum
de legitima forma et vi omnium Processuum factum est die IV Maii, anno
MDCCCCLII. De theologalibus autem et cardinalibus virtutibus, atque de ceteris
cum his conexis, etiam apud Sacram Rituum Congregationem actum est : in
conventibus videlicet antepraeparatorio et praeparatorio ; in quo conventu, die
XXIV Ianuarii, anno MDCCCCLXVII habito, Aloisius S. R. E. Cardinalis Masella,
Causam Ponens ac Relator, dubium discutiendum proposuit : An Dei famulus Michaėl
Febres Cordero virtutes omnes heroum more exercuerit. Ac de illo singuli sive
Cardinales, sive Officiales, sive Consultores, suffragia tulerunt. Rem autem
fideliter relatam Summus Pontifex Paulus VI die IX mensis Februarii, eodem anno
probavit. Cumque S. Rituum Congregatio in S. Congregationis formam pro Causis
Sanctorum redacta esset, Pontifex ille et a lege conventus seu Congregationis
Generalis habendae exemit, et Decretum de virtutibus fieri iussit, die XI mensis
Septembris, anno MDCCCCLXIX. Tandem per Decretum die VII mensis Iulii, anno
MDCCCCLXXVII factum, Paulus VI, Decessor Noster, miraculum a Deo patratum ob
intercessionem Servi Dei Michaėlis probavit, facta quidem benigna dispensatione
ab altero miraculo, et diem XXX proximi mensis Octobris eodem anno ad eius
beatificationem dixit. Quo nimirum, in sollemnissima illa caerimonia, qua
Michaėl in Beatorum album relatus est, Paulus VI, Decessor Noster, postquam de
eius vita locutus est, momentum atque opportunitatem operis illius ita in luce
collocavit : « Michaėl, ait, spiritualem hereditatem Ecclesiae, maxime vero
Religiosis ac Sociis Fratribus, reliquit : ut, videlicet, formandae iuventutis
iter pergant, eo spectantes ut schola christiana, qua nihil aptius et efficacius
in civili societate, sedes ac quasi domicilium sit ad adulescentes fortiter ac
generose educandos, ut sint optimis imbuti consiliis, ad commune bonum apti,
neque dubitent in id certare, ut omnium iura, maxime pauperum, obtineantur, in
dies videlicet spei renovationis christianae aptiores et apertiores : mirum sane
et urgens invitamentum, magnoque animo ac studio suscipiendum ! Haec sunt
profecto quae Frater Michaėl diligenda atque complenda suadet. Die autem ipsa
beatificationis, hoc est XXX mensis Octobris, anno MDCCCCLXXVII, aliud mirum
intercedente beato Michaėle a Deo factum est : perfectam, dicimus, sanationem
Beatricis Gomez de Nuńez ; per quam sanationem iter ad Canonizationem patuit.
Facto vero Decreto die XXV Februarii, anno MDCCCCLXXXII, Causa iterum tractanda
sumitur ; atque die XX Decembris insequentis anni theologi Consultores miraculum
probant, quod medicorum coetus seu Commissio factum probaverat. Ceterum, die XXI
mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, etiam plenarius Patrum Cardinalium
conventus naturam miraculi confirmavit. Decretum super miraculum, die VII
Aprilis hoc anno, est a Nobis ipsis probatum ; qui in Consistorio die XXV Iunii
eodem anno habito, diem hunc, XXI Octobris videlicet, ad sollemnem
Canonizationem statuimus. Hodie ergo Missam sollemnissima caerimonia in Basilica
Vaticana celebrantes fidelibus stipatam, maxime ex Instituto Fratrum Scholarum
Christianarum formulam canonizationis sic ut sequitur protulimus : « Ad honorem
Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum
Michaėlem Febres Cordero Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Post
haec iniuncto Protonotariis apostolicis ut has Litteras Decretales
conscriberent, sermonem habuimus de vita atque egregia S. Michaėlis Febres
Cordero virtute, eumque invocavimus. Ceterum, quae egimus ac decrevimus sancta
sunto, nunc et in posterum.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 5-12
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana