Ad perpetuam rei memoriam. – Christus Iesus, qui in hunc mundum venit ad
evangelizandum pauperibus, quique beatos esse declaravit «pauperes spiritu»
eosque omnes «qui lugent» et «qui esuriunt et sitiunt iustitiam» (cf. Mt 5,
3-7), necnon, misericordia motus, infirmos paralyticos claudos caecos ubique ad
sanitatem reducere consueverat, ipse voluit ut sua erga egentiores misericordia
per suos quoque apostolos servosque fideles ostenderetur, inter quos humilem
famulam Dei Angelam Guerrero seligere dignatus est tamquam praeclaram eiusmodi
caritatis testem.
Angela Guerrero, die XXX mensis Ianuarii anno MDCCCXLVI Hispali in Hispania
ex humilibus piisque parentibus nata, tribus post diebus, die videlicet altero
mensis Februarii, nomen in baptismate accepit Mariam ab Angelis. Quae, cum
pietatem erga Deum prima infantia a matre didicisset, eius exemplo adolescens
amore paupertatis est aucta, in qua totam inde vitam degit. In ipsis enim
laboribus, quibus eo tempore uti operaria suae egestati Angela resistere
conabatur, eius animus maxima semper ac mirabili levabatur pietate, cui ipsa,
ut constat, incredibiles etiam sui ipsius castigationes coniungere solita erat.
Praecipua autem eius apostolatus exercitatio in adiuvandis pauperibus, prae
ceteris quidem dilectis, profecto ponebatur.
Quaerens Deum, a quo se vocari sentiebat, cum in animo habuisset Institutum
Carmelitarum Sororum Descalceatarum ingredi, ut soror esset laica, id fieri ob
debilem eius valetudinem non potuit. Neque alia de causa, cum deinde novicia
facta esset apud Filias Sancti Vincentii a Paulo, illud uno post anno omisit
inceptum. At nihil ad celeritatem sibi reliqui fecit. Nam labores pro pauperibus
ac derelictis suscipere haud cessabat neque umquam sibi in heroum caritate
pepercit; quin etiam anno MDCCCLXXI se «secundum consilia evangelica» aetatem esse acturam pollicita est, pauloque
post, putans se aliquo modo in crucem figi oportere, sibi nomen imposuit
Angelam a Cruce.
Merito ipsa didicerat nihil efficacius pro pauperibus fieri posse, quam «pauperem fieri cum pauperibus». Inde sibi in animum induxit Institutum condere
pauperibus excipiendis Deoque conciliandis. Attamen a principio id in uno
constitit conclavi, ubi Societas Sororum a Cruce proprie est orta, per quam,
duce reverendo Patre Torres Fadilla, varia Angelae eiusque filiarum incommoda
pro egenis suos sine mora fructus afferre coeperunt: plures excitabantur
vocationes, auxilia posci incipiebant, stipes augebantur.
Anno MDCCCLXXVI a Venerabili S.R.E. Cardinali Hispalensi memoratae Societatis
primae Constitutiones approbatae sunt, dum eiusdem fundationis domus hic illic
interea multiplicabantur; anno vero MCMIV Pius X, sanctus Decessor Noster, die
XXV mensis Iunii Institutum ipsum Filiarum Societatis Crucis semel penitusque
approbavit, quod praeterea anno MCMVII fundatrix Angela regere in seque recipere
coepit. Quae inde, primigenio amplificato consilio, effecit ut post mortem
parentum, quibus talis societatis Filiae assedissent, orbatae puellae apud
ipsius Instituti sedes commorarent. Angela eiusque Filiae, quae continenter
aegris assidebant, quorumque curam maxima cum diligentia agebant, non modo
gratiam populi sibi conciliare valuerunt sed bonam etiam spem praestantioresque
humanae vitae virtutes assequebantur ut in multorum animis excitarentur. Una ex
illius hortationibus sic sonabat: «Ne unum quidem querulum verbum egrediatur ex
ore vestro».
Anno MCMXXVIII consilio ipsius Angelae eiusque opera viginti fere eiusdem
Instituti patebant sedes. Accidit deinde ut ea, cum in Capitulo generali
cunctis sodalium suffragiis maxima Communitatis Antistita quartum designata sit,
submisse libenterque locum alteri dederit maximae Antistitae, quae tunc ad
nutum Sanctae Sedis, re ad Venerabilem S.R.E. Cardinalem Hispalensem delata,
inter ceteras Instituti Filias electa est. Obsequenter ei obtemperabat
consilioque Filias olim suas adhuc regebat. At, obstructa eius cerebri arteries
atque paralysi correpto latere eius dextero, per novem mensium spatium Angela
fere affixa suae cruci permanere visa est, quamdiu videlicet die altero mensis
Martii anno MCMXXXII animam edidit ad Deumque migravit. Omnes tunc Hispalenses,
mortem eius lugentes, simul eius gesta evangelica magnis laudibus celebrare
coeperunt, imprimisque vitam castigatissimam omnemque operam, quam iuvandis et
consolandis dederat afflictis in summa solitudine versantibus.
Cum celeriter Angelae sanctitatis fama post mortem crevisset, Curia
archiepiscopalis Hispalensis die primo mensis Decembris anno MCMXXXVIII
processum instauravit informativum, quem dicunt, de eiusmodi sanctitatis famae
recognitione, cuius finis die duodecima mensis Iulii est factus anno MCMXLVI.
Processu Romam translato perspectoque a Praelatis et Consultoribus Sacrae
Congregationis Sacris Ritibus praepositae, die X mensis Februarii anno MCMLX
editum est Decretum Introductionis Causae, eodem autem anno initium habuit
Processus Apostolicus, qui die altero et vicesimo mensis Februarii ad finem
adductus est anno MCMLXIV. Posthac, quinquaginta annis ab eius morte nondum
transactis, cum a disceptatione heroicarum virtutum impetrata esset venia
earundemque proinde nonnisi recognitio initium habuisset, hac peracta, eas
Paulus VI, Decessor Noster desideratissimus, plane approbavit per Decretum die
duodecimo mensis Februarii editum anno MCMLXXVI. Inspecta porro portentosa
sanatione ab acuta peripneumonia supervenefica, qua adolescens Maria Concepta
Garcia in dextero pulmone afficiebatur eiusque cor et ren alter implicabantur,
habitum est pro certo eiusmodi sanationem a Deo, ven. Angela Guerrero
intercedente, patratam esse. Cumque per Decretum die duodecimo mensis Iulii anno
MCMLXXXII editum Nos rem confirmavissemus, etiam statuimus ut eo ipso anno,
Nobis in Hispaniam peregrinantibus pastoralis visitations causa, die quinto
mensis Novembris Hispali in urbe, ubi dilaudata famula Dei nata est et extremum
effudit spiritum, et sollemnis eius beatificatio ageretur. Illic igitur, statuto
die, sub diu soleque splendente hanc formulam, inter Sacra, elocuti sumus: «Nos
precibus obsecundantes tum venerabilis Fratris Caroli Amigo Vallejo,
Archiepiscopi Hispalensis, tum Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Iosephi Mariae
Card. Bueno y Monreal, tum etiam multorum aliorum Venerabilium in episcopatu
Fratrum, necnon frequentiorum Christifidelium, audito consilio Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum, summa auctoritate Nostra Apostolica
statuimus ac facultatem facimus ut venerabilis Serva Dei Angela a Cruce
Guerrero Gonzalez, Fundatrix Congregationis Sororum Societatis Crucis, Beatae
nomine in posterum appelletur, eiusque festum in locis et modis iure statutis
die altero mensis Martii, quo ipso ad Deum abiit, quotannis celebretur. In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti».
Datum Hispali in Hispania, sub anulo Piscatoris, die V mensis Novembris,
anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana