Ad perpetuam rei memoriam. – Merito Christifideles
peculiari cultu Sanctos illos prosequuntur, e quibus eorum dioecesis
appellationem trahunt, pro certo habentes eorum valida protegi tutela. Eiusmodi
pietate tum clerus, tum populus dioecesis Sancti Caroli in Brasilia Sanctum
Carolum Borromeo Episcopum colunt. Quo autem haec pietas maiores ferret fructus
salutis, Venerabilis Frater Rodericus Serra, Episcopus dioecesis, quam supra
diximus, atque Venerabilis Frater Constantinus Amstalden, Episcopus Coadiutor et
Administrator Apostolicus eiusdem dioecesis, communia vota excipientes
electionem Sancti Caroli Borromeo Episcopi in Patronum apud Deum suae dioecesis
rite approbaverunt et, quarto exeunte saeculo a Sancti Mediolanensis pientissimo
obitu, enixe postulaverunt ut illam electionem ac approbationem secundum normam
«Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, confirmaremus. Nos
igitur, ex Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententia, benigno
animo preces exaudivimus. Hinc, cum constet electionem et approbationem iuxta
iuris praescriptum esse peractas, suprema Nostra auctoritate Apostolica Sanctum
Carolum Borromeo dioecesis Sancti Caroli in Brasilia Patronum apud Deum
confirmamus, cum omnibus iuribus et Privilegiis liturgicis secundum rubricas
consequentibus, fore confisi ut, sicut Sanctus hic est pro tota dioecesi
caelestium gratiarum deprecator, ita eadem dioecesis tanto patrocinio vitae
sanctimoniae et bonis operibus respondent. Contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VIII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana