Ad perpetuam rei memoriam. – Tot tantaeque sunt
difficultates, pericula, discrimina, in quibus Christifideles versantur, ut ad
aeternam illorum salutem non modo oporteat omnia humanae prudentiae quaerere
praesidia, sed etiam superum opem implorare, maxime beatissimae Virginis Mariae,
Christi Matris amabilissimae filiorumque Patronae sollicitare. Qua re, cum
Venerabilis Frater Antonius Mayala, Episcopus Musomensis, idemque Coetus
Episcoporum Tanzaniae Praeses, ab hac Petri Sede petierit, etiam fidelium
nomine, ut beatissima Virgo Maria ab Immaculata Conceptione, Patrona apud Deum
totius Rei publicae Tanzaniensis confirmaretur (nempe ad normam «Instructionis
de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30): in Eam enim fideles summa pietate ferri, in
Eiusque die festo sollemnem recuperatae patrice libertatis celebrationem fieri; Nos re bene considerata, comperto praeterea sive electionem, sive Episcopi
adprobationem ad statas leges facta esse, libenter in Venerabilis Fratris,
cuius mentionem fecimus, sententiam discedimus. Quapropter, iis probatis quae
Sacra Congregatio pro Cultu Divino de negotio gesserit, factis olim a Nobis
potestatibus, placet B. M. V. sine originis labe conceptam, caelestem esse et
haberi Tanzaniae Rei publicae Patronam, certa spe fore ut tum christiana plebs
pietatem in Virginem augeat, tum beatissima caelorum Regina amoris ac
dilectionis dona multiplicet. Quae vero iura, privilegia, facultates
confirmationem hanc consequantur, haec libenter facimus et concedimus.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VIII mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana