The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PIUS ATQUE CASTUS

SANCTA TERESIA A IESU JORNET IBARS, VIRGO,
PATRONA CONFIRMATUR APUD DEUM SENUM IN AEQUATORIA DEGENTIUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pius atque castus beatorum caelitum cultus id nimirum spectat, ut non solum sanctissimi illi amici Dei digne honorentur a fidelibus, cum tot ingruentibus discriminibus atque periculis sint Patroni apud Deum potentissimi, sed etiam ut homines, ad aeterna litora iter facientes, eorum exempla virtutis presse sequantur: quo enim asperior via ad patriam immortalem, eo maiora auxilia apparari oportet euntibus. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Paulus S. R. E. Cardinalis Muñoz Vega, Archiepiscopus Quitensis, idemque Coetus Episcoporum Aequatoriae Praeses, suo suorumque Conlegarum nomine, praeterquam populi, ab hac Apostolica Sede petierit ut electionem a fidelibus factam et a se rite probatam Sanctae Teresine a Iesu Iornet Ibars tamquam Patronae senum totius Aequatoriae confirmaremus, scilicet secundum praescriptionem Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30; Nos, explorato omnia ad Iuris Canonici normam acta esse, petentis optatis libenter concedimus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino hac de re statuit, factis olim a Nobis facultatibus, placet S. Teresiam a Iesu Iornet Ibars Virginem, esse et haberi Patronam apud Deum senum Nationis Aequatoriae, cum iuribus atque privilegiis liturgicis iuxta rubricas, contrariis nihil obstantibus. Id autem agentes certa spe ducimur fore ut aucta pietas erga tantam Patronam, tum in Dei gloriam, tum etiam in senum bonum recidat, quos illa ceu mater toto pectore, ad Christi iussum (cf. Matth. 25, 31 sq.), amavit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri septimo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI, S. Collegii Decanus

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 

top