Ad perpetuam rei memoriam. – Omnes fere locorum Ecclesiae quosdam Sanctos
peculiari colunt veneratione, sive quod ab iis ad fidem genitae sunt, sive quod
auctae, firmatae, illustratae, sive denique quod pluries et multimodis eorum
auxilium expertae, iure se sentiunt in eorundem esse tutela. Non aliam ob causam
clerus et populus christianus archidioecesis Bracarensis, sacram a maioribus
erga Sanctum Martinum Dumensem episcopum traditam pietatem et quasi singularem
acceptam hereditatem, fervida constantia servant. Salutaribus huius religionis
consideratis fructibus, Venerabilis Frater Henricus Dias Nogueira,
Archiepiscopus Bracarensis, vοluntatem fidelium curae suae commissorum
interpretans, electionem Sancti Martini Dumensis episcοpi in Patronum apud Deum
eius archidiοecesis, quam niper diximus, auctoritate sua rite approbavit. Volens
autem hoc actum Apostolica potestate muniri, enixe postulavit ut electionem
illam et approbationem secundum normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30,
confirmaremus. Nos igitur, ex sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino
exaudita petitione, cum constet electionem et approbationem pro iuris
praescripto esse peractas, suprema Nostra Apostolica auctoritate Sanctum
Martinum Dumensem episcopum archidioecesis Bracarensis Patronum apud Deum
confirmamus, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis secundum rubricas
consequentibus; fidentes ex aucto Patroni sui honore fideles occasionem
capturos, ut in religione et in morum disciplina proficient. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Decembris, anno Domini MCMLXXXIV, Pοntificatus Nostri septimo.
CAROLUS Card. CONFALONIERI, S. Collegii Decanus
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana