Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum praeteriti spatium temporis repetere
potest hominum memoria, ex quο videlicet tempore plus quadringentos abhinc annos
nomen est Christianum ibi conditum, non modo Sanctissima Iesu Christi Mater
Maria incredibili quodam pietatis studio religionisque adfectu excolitur et
honoratur a Christifidelibus illius regionis Columbiae quae hodie finibus
circumscribitur communitatis dioecesanae Ipialensis, verum propriam apud sacram
etiam aedem in excelso eiusdem dicionis oppido Iles dicto celebratur adsidue et
frequentatur sub cedrina ipsa forma Dominae Nostrae a Rosario, quo sine
intermissione fere concurrunt et singuli homines mirabilia impetraturi caelitus
per eam dona et peregrinatores item pii ex longinquis Columbiae Aequatoriaeque
locis veneraturi ideo praestantem Reginam ac Matrem. Rem igitur intellectu sane
facillimam suscepit Venerabilis Frater Alfonsus Arteaga Yepes Episcopus ipse
Ipialensis planeque laudabilem, cum ab hac petivit Sede Apostolica sibi ut idem
illud simulacrum vincire liceret ac redimire diademate magni pretii ex
Pontificis Romani mandato. Merito enim arbitrabatur tum diuturnum cultum
undique tributum Dominae Nostrae a Rosario apud Iles eam dignitatem suo prope iure sibi vindicare, tum additum hoc decus sine dubio roboraturum christiani
populi caritatem erga Dei Matrem fidemque et actionem catholicam magnopere simul
prosperaturum. Quandoquidem autem Nos has omnes rabones perspectas prorsus
accipimus, nihil cunctamur petenti sic obsequi sacro Pastori qui tam
luculenter et copiose causam postulati honoris illustraverit commendaverit pro
se atque universo credito sibi grege carissimo. Audita igitur sententia Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino hisce ipsis Litteris Nostraque potestate
Apostolica committimus eidem Ipialensi Ordinario Episcopo partes et officium ut
signo venerando communiter nuncupato «Nuestra Señora del Rosario de Iles»,
quod memoravimus, die aliqua pro eius iudicio destinata inter Missarum sollemnia
ac secundum formulam ritumque praestitutum imponat pretiosam coronam Nostro
ipsorum nomine et auctoritate. Quo nimirum facto firmiter fore fidimus ut
religiones bonum augeatur populique catholici spiratale emolumentum, dum
malore quam antehac impetu animi sacerdotes sodales religiosarum familiarum
fideles ad mirandam imitandamque ferantur Beatissimam Dei Genetricem Mariam per
mysteriorum vitae ipsius contemplationem. Contrariis quibusvis rebus haud
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV mensis
Decembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana