Ad perpetuam rei memoriam. – Nemo ferme illis in locis invenitur quin ipse
noverit non modo quantum erga Sanctisimam Iesu Christi Matrem amorem cultumque
praestare consueverit universa ecclesialis communitas
Łomźensis, verum etiam
quanta pietate ac perseverantia frequentare idem clerus et populus soleat
sacrarium gloriosae illius Deiparae Virginis apud paroeciam Płonka Kaścielna
intra Lomźensis dioecesis fines, quo proximarum etiam communitatum dioecesanarum
pii se identidem conferunt peregrinatores. Ut igitur spectata iam haec religio
luculentiore quodam documento decoraretur ac veluti posteris fidelibus
commendaretur efficacius, Ordinarius ipse Łomźensis Venerabilis Frater Iulius
Paetz ab hac suo tempore Sede Apostolica expetivit sibi ut Mariale simulacrum
istius sanctuarii coronare liceret pontificis nomine nutuque. Quandoquidem
exploratissima Nobismet ipsis et convenientia rei est et utilitas in animarum
salutem Ecclesiaeque Catholicae confirmationem, nihil profecto accedere
cunctamur ad petentis Praesulis preces. Suscipientes igitur secundam Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino sententiam hac de re perquam Nos libenter
concedimus sacrorum Antistiti
Łomźensi ut aliquando inter Missae sollemnia
statis ritibus auctoritate Nostra et voluntate imponat magni pretii diadema ipse
Virginis Mariae effigiei quae in sacello paroeciae Płonka Kościelna ibidem
religiose excolitur. Quod dum propenso animo privilegium concedimus, confidimus
pariter futurum et magnum incrementum inde recipiat Mariana
Łomżensium
aliorumque fidelium propinquorum pietas ac maiorem simul fervorem eorum
concipiat christiana omnium fides et actio cotidiana.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Decembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana