Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTI QUIDEM

PARANENSIS ARCHIDIOECESIS GAELICA PATRONA
BEATA MARIA VIRGO A ROSARIO CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Multi quidem Christifideles, qui ubique terrarum iam diu sibi ducunt honori suos habere coram Deo intercessores, multo maiorem sibi utilitatem haud ignorant a vera erga Beatam Mariam Virginem pietate proficisci, quae «materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur» (Lumen Gentium, 62). Quare, cum inde ab anno MDCCXXXI Beatam Mariam Virginem a Rosario, cuius imago in cathedrali archidioecesis Paranensis templo servatur, eiusmodi regionis clerus ac populus devoto et assiduo prosequantur cultu, nuper venerabilis Frater Stanislaus Stephanus Karlich, Archiepiscopus Coadiutor Paranensis ibique Administrator Apostolicus «sede plena», communia excipiens vota, non modo electionem Beatae Mariae Virginis a Rosario rite approbavit tamquam suae archidioecesis apud Deum Patronae, sed instantius etiam ab Apostolica hac Sede poposcit ut probata electio plane confirmaretur. Ipsi igitur e sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, quam ratam habemus, vi et potestate Nostra Apostolica, cum memorata electio eiusque approbatio illie sint ad statutum ius peractae, Beatam Mariam Virginem a Rosario totius archidioecesis Paranensis apud Deum Patronam confirmantes declaramus secundum Instructionem eiusdem Sacrae Congregationis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub n. 30; propriis adiectis iuribus ac liturgicis privilegiis. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Ceterum οninino vοlimus ut hae Litterae Nostrae nunc et in posterum tempus religiose asserventur suosque habeant effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die XVIII mensis Decembris, annο MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Εcclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana