Ad perpetuam rei memoriam. – Ex ipso quo fungimur munere animarum
saluti prospiciendi consequitur ut diligentissime curemus publicas
necessitudines et amicitiae rationes inter civiles civitates et hanc Apostolicam
Sedem ineundas et initas fovendas et prosperandas. Eam ob causam, re bene considerata et perpensa, vi et
potetate Nostra Apostolica per
has Litteras hoc ipso die apud Rem Publicam Sancti Thomae et Principis vulgo «São
Tomé e Príncipe» Apostolicam instituimus Nuntiaturam, eidem
deferentes omnia iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae
ad
eiusmodi Legationes pertinent. Quae autem hic edicimus et statuimus, vοlumus
nunc et in posterum vim habere, contrariis quibuslibet nοn obstanitibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Decembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana