Ad perpetuam rei memoriam. – Esse mortales in hoc terrestri itinere innumeris
obnoxios periculis, atque idcirco egere eos, praeter quam quod cauta prudentia,
etiam sanctorum caelitum ope, id et omnibus Christifidelibus persuasum est, et
maxime illis cognitum, qui divina dispositione in Ecclesia praesunt, id est
Episcopis: omnibus enim usu fere cotidiano sciunt experti, quam proni ad mala
sint homines, quantaque difficultate recte vivant. Qua motus
consideratione Venerabilis Frater Augustinus Adolfus Herrera, Episcopus
Franciscopolitanus, id ab Apostolica Sede petiit, ut beatissimam Virginem Mariam
Fatimensem, quam populus illius regionis summa pietate prosequitur, ceu
Patronam dioecesis confirmaret, S. Franciscum vero Assisiensem, cui cathedrale
templum dicatum est, Patronum civitatis vulgo «San Francisco», quos clerus
populusque tales elegissent, ipse probavisset, ad normam nempe Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis, n. 30; Nos, explorato omnia fuisse ad iuris leges peracta, ac
rati posse hoc beneficium nonnihil animos, fluxarum rerum amore raptos, ad
aeterna erigere quae non pereunt, admotis praecibus libenter concedimus. Quo re,
iis prοbatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino de re censuit, factis olim
a Nobis potestatibus, placet beatissimam Virginem Fatimensem esse et haberi
dioecesis Franciscopοlitanae Patronam, S. Franciscum autem Assisiensem Patronum
civitatis eiusdem dioecesis capitis, factis scilicet iuribus et privilegiis
Liturgicis consequentibus. Quod tum sacro Praesuli, tum eius gregi sit felix.
Cοntrariis nihil obstantibus.
Daturo Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Ianuarii, anno MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana