Ad perpetuam rei memoriam. – Ut fert probata Sanctae
Sedis consuetudo, pertinet quidem ad gravissimum officium supremi Pastoris,
quod Deo adiuvante tueri contendimus, iustam curam operamque ponere in
Apostolicis Nuntiaturis apud Nationes, ubi fieri potest, condendis, adeo ut per
Legatos Nostros alium alii Legationi praepositum non modo publicae
necessitudinis rationes augeantur et confirmentur, quae cuilibet Dicioni cum
Apostolica hac Sede intercedunt, sed commune etiam religionis et civitatis bonum
ubique terrarum magis magisque inter homines foveatur. Anno autem proxime elapse
MCMLXXXIV, certis consideratis amicitiae vinculis Sanctam Sedem et Insulas
Salomonias inter se colligantibus, Nobis ipsis, cum illic versaremur
Apostolicae Peregrinationis causa, bene visum est fieri, si Nuntiatura Sanctae
Sedis ibi quoque institueretur. Quare, ratum libentissime habentes Decretum
Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide inde a
die IX mensis Maii memorati superioris anni valiturum, hodie ex eiusdem Sacrae
Congregationis consilio deque plenitudine potestatis desuper Nobis traditae
Nuntiaturam Apostolicam in Insularum Salomoniarum Civitate recte ac legitime
constituimus ad eamque iura privilegia indulta deferimus omnia, quae ad reliquas
Nuntiaturas Apostolicas sane pertinent. Quae denique per has Litteras in modum
Brevis Marioris ediximus, statuimus, ea volumus effectus suos nunc et in
posterum habere, contrariis haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Ianuarii, anno Domini MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana