The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMDIU FECISTIS

VENERABILI SERVAE DEI MERCEDI A IESU MOLINA, FUNDATRICI INSTITUTI
 SORORUM A S. MARIA ANNA A IESU, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt XXV, 40). Haec Domini verba ut sibi ipsi prolata accepta videntur a Beata Mercede Maria a Iesu Molina, Instituti Sororum a S. Maria Anna a Iesu Fundatrice. Divina namque instructa sapientia, clare et re intellexit mysterium incarnationem consequens, quo, Verbo Dei carne facto, quivis homo, praesertim cum paupertate aut morbis laborat, aliquo modo alter Christus evadit, Filii Dei incarnati et crucifixi personam induens. Quod Mercedes, non tantum suae assumere visa est vitae principium, sed suas asseclas miro modo edocere. Talem ac tantam fuisse eius caritatis actuosam perfectionem, facile eruitur eius vel summatim inspecta vita. Haec Dei Famula, parentibus Michaële Molina et Rosa Ayala, opibus sed praesertim christianis moribus conspicuis, ortum habet anno MDCCCXXVIII in Aequatoriana provincia «Los Ríos» vulgo nuncupata et quidem in loco vulgari sermone «Baba» dicto. Biennio vix expleto, familia ad urbem Guayaquilium translate, Mercedes patre immature et matrem a. MDCCCXLIII item amittit. Tecto a sorore recepta, iucundius ac levius pro iuvenili aetate vivere incipit, donec ex equo prolapsa in meditationem de vanitate rerum incumbit. Vesta votiva mercedaria induta, poenitentem vitam agere satagit. Attamen, ne vota nuncupet monita, matrimonium parat. Sed, veluti arcana vi ducta, ad pristinum redit consilium et, religiosorum votis privatim factis, orationi et castigationi voluntariae se tradit, ad exempla Beatae tunc Mariae Annae a Iesu Paredes conformata. Maiore mota generositate, familiam relinquit et, omnibus suis rebus venditis ac pauperibus datis, a. MDCCCLXVII famula cuiusdam puellarum orphanotrophii fit, gallinarium stabulum inhabitans. Triennio exacto, ad Indios Jibaros evangelizandos discedens, locum vulgo «Gualaquizam» vocatum petit, longo difficilique itinere per asperos montes quos «Cordillera de los Andes» appellant facto. Hic duo praecipua agit: quasi caritatis angelus sese dedit curandis pestifero contagio affectis indiis, et primas cuiusdam instituendae caritatis congregationis normas, auxiliante confessario, exarat. Post decem menses hanc Gualaquizae missionem relinquere cogitur et Concham divertit, ubi per biennium usque ad a. MDCCCLXXIII orphanis instituendis in asylo se addicit, donec, ab episcopo D. Iosepho Ignatio Ordoñes Lasso vocata, Rivibambam concedit. Hic publice renovat vota et antiquum ad effectum adducens propositum, die XIV Aprilis a. MDCCCLXXIII, Ordinario loci adprobante, religiosarum communitatem nomine et protectione Beatae tunc Mariae a Iesu Paredes condit, quarum munus praecipuum asset seipsas sanctificare puellas orphanas pauperesque excipiendo, instituendo, a malo servando, mulieres quoque lapsas e vitiis converses colligendo easque in nova gratiae vita confirmando. Famula Dei suum gubernat Institutum usque ad a. MDCCCLXXVII. Sed, sive ad contemplationem plenius colendam, sive ob haud exiguas, oeconomicas etiam, obortas difficultates, ad communitatem ducendam minime idoneam se censet: quare moderatricis officium deponit et humiliora munera admonitricis, magistrae novitiarum, orphanarum custodis et horti cultricis atque ostiariae ad nutum oboedientiae fideliter adimplet. Hoc more, vitam absconditam in Christo gerens, sed insimul magnae in proximos caritatis causae inserviens, ultimos annos aevi sui ducit. Nam, pulmonum morbo affecta, die XII Iunii a. MDCCCLXXXIII piissime in Domino obdormit, sancta ab omnibus habita, ob miram maternamque caritatem in pauperum sublevandas necessitates impensam. Plane liquet hanc Dei Famulam haec ac tanta, in difficillimis temporum et locorum adiunctis, minime patrare potuisse, nisi intus suffulta et excitata fuisset superna virtute gratiae et quidem maximo caritatis ardore, quo non tantum suum, sed sui Instituti religiosarum corda inflammavit. Sanctitatis eius fama in dies crescente, supernis confirmata signis, Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis, triennio ab eius obitu vix transacto, apud Curiam Bolivarensem agi coepta est. Processus tamen, ex causis praesertim publicis brevi interruptus, nonnisi annis MCMXXVIII-MCMXXXII celebratus est, addito interim annis MCMXXIX-MCMXXXI Processu rogatoriali Conchensi in Aequatoriana Republica. Edito die XXVII Novembris a. MCMXXXVII decreto super scriptis Servae Dei tributis, Pius Papa XII commissionem introductionis Causae sua manu die VIII Februarii a. MCMXLVI obsignavit. Deinde annis MCMXLIX-MCMLI, in Curia Bolivarensi Processus Apostolica auctoritate adornatus est super virtutibus in specie Servae Dei. De omnium harum inquisitionum auctoritate decretum exiit die XV Octobris a. MCMLIV. Servatis itaque de iure servandis, quaestio apud Congregationem pro Causis Sanctorum super virtutibus Servae Dei agitata est die X Martii a. MCMLXXXI in Congressu Peculiari et die XXVI Mail eodem anno in Coetu Plenario Patrum Cardinalium. Facts denique die III lulii eodem anno de praemissis omnibus Nobis vera relatione, Nos die XXVII Novembris a. MCMLXXXI sollemniter ediximus Servam Dei Mercedem a Iesu Molina, Fundatricem Sororum a Sancta Maria Anna a Iesu Paredes, gradu heroico virtutes theologales necnon cardinales, tum erga Deum tum erga proximum, coluisse. Ad miracula quod attinet, inter multa mira precibus huius Venerabilis tributa, una repentina sanatio ac veluti redanimatio trimulae puellulae Zoilae Helenae Caceres Larrea prolata est a Causae actoribus. Haec enim die XI Martii a. MCMLXV fere duodecim frustula casei letali veneno muribus interficiendis irrorata, matre absente, hauserat. Et nullo adhibito veri nominis antidoto, cum a medicis curantibus prognosis infausta quoad eius vitam edita fuisset, sola deprecations Venerabilis Mercedis a Iesu Molina suppliciter invocata, plane convaluit et quasi in vitam restitui visa est. Inquisitiones de supernaturali causa huius sanationis rite peractae sunt annis MCMLXXIV-MCMLXXV apud dioecesanam Curiam Rivibambensem; atque mirum eventum praeter naturae ordinem et vires accidisse declaravit Consilium Medicorum Congregationis pro Causis Sanctorum die VI Maii a. MCMLXXXIII. Aliis eiusmodi affirmantibus iudiciis huius Congregationis habitis, sive in Congressu Peculiari diei VI Martii sive in Congregatione Plenaria diei XXII Maii a. MCMLXXXIV, necnon re tota ad Nos delata die IX Iunii eodem anno, decrevimus constare in casu de vero miraculo a Deo patrato deprecante venerabili Serva Dei Mercede a Iesu Molina. Quibus omnibus rebus peractis, die I Februarii a. MCMLXXXV, Nostro per Aequatorianam Rempublicam Apostolico itinere perdurante, infra sollemnem Eucharisticam concelebrationem in permagna plates vulgo «Los Samanes» dicta, urbis Guayaquilii, habitam, ingenti episcoporum, presbyterorum, religiosarum et fidelium multitudine adstante, Venerabilem Servam Dei Beatam declaravimus, sequentibus prolatis verbis: «Nos, vota fratris Nostri Leonidae Proaño Villalba, Episcopi Rivibambensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopate, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Serva Dei Mercedes a Iesu Molina Beatae nomine in posterum appelletur, eliusque festum die ipsius natali: decima secunda Iunii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Faxit Deus ut, Beatae Mercedis a Iesu Molina exemplis et intercessione in cordibus hominum, nostris temporibus odio ac bellis inflammatis, in dies magis ac magis fraternus flammescat amor, donec in Ecclesia et in mundo sola instar solis regnet caritas ! Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuam, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Guayaquilii, sub anulo Piscatoris, die I mensis Februarii anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top