The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EXOPTATUS QUIDEM

VENERABILI SERVAE DEI ANNAE AB ANGELIS MONTEAGUDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Exoptatus quidem alter hic pastorales Nostrae peregrinationis Peruvianae dies maiore quodam illuxit caeli terraeque splendore, cum ortus de sacrato hoc solo alius isque novus sanctitatis christianae decor immensa Caelitum Beatarum esset agmina ingressurus, unde merito honoraretur Peruvianus omnis populus, Ordo ipse Dominicianus laetaretur nimirum et universalis per orbem Ecclesia Dei valde profecto in vitae religiosae precatoriae contemplativae debita aestimatione confirmaretur. Non minore tamen oportet gloriae sanctae titulo iam haec urbs Arequipensis exsultet quam, nationis humus secundam magnitudine, Nos acti peregrinatoris pii studio libentes invisimus quamque pridem cuiusdam filiae sanctimonia tum Ecclesiae Catholicae tum Dominicianae familiae non suo dumtaxat tempore collustravit, verum hac etiam recentiore aetate exhilaravit et cohonestavit factis exemplisque sanctitatis quae in hodiernum Beatificationis ipsius ritum gaudentibus cunctis evaserunt. Quippe de Serva Dei loquimur Anna ab Angelis Monteagudo, Moniali professa Ordinis Sancti Dominici, quae hic Arequipae progenita hic pariter viam vocationis suae alacriter adgressa atque opera multiplicia virtutum persecuta iam non modo iuxta Sanctam Rosam Limensem conspicua fulget inter beatas Americarum mulieres Dominicianas sed primum obtinet lοcum inter Moniales ipsas Dominicianas contemplativae ibidem deditas vitae. Parentibus ea probis nata est die vicesimo sexto Iulii mensis anno millesimo sexcentesimo secundo, videlicet Sebastiano Monteagudo ac Francisca Ponce de León. Vixdum tertium aetatis agens annum religiosi instituti rationem praegustavit apud Sanctae Catharinae coenobium, architectura ipsa arteque propria illustre, veluti puella inibi rite educanda quae vicissim primis ab initiis permovebatur eiusdem praeclarae domus disciplina atque austeritate. Divino decem post annis instinctu nuptias firmiter a parentibus solito more constitutas detrectavit; quin immo domo tandem eundem in salutis suae portum confugit nec a resistentibus vehementer familiaribus suis de constanti abduci potuit proposito complectendi penitusque illam complendi iam liquido cognitam Dei ipsius voluntatem. Novicia sic demum effecta additum nomini suo titulum accepit «ab Angelis» atque curriculum primae institutionis prometo plane animo intravit summa sanctitatis fastigia principio iam adfectans sibique ante oculos Christum collocans supremam vitae suae normam, cui religiosa subsequenti anno vota nuncupans totam sese in perpetuum tradidit. Cum nullum deinceps munus domesticum humile quamvis et absconditum recusaret, destinata suo tempore est ad sacelli rerumque sacrarum cotidianam curationem, quo in opere pietas eius eucharistica confestim eminuit necnοn perdiligens Sanctorum veneratio. Transiit autem inde ad noviciarum magistrae officium atque post quadraginta tres nata annos, persuadente loci episcopo, in Antistitam domus a monialibus adlecta amplum prae se repperit bonorum operum campum praestantiumque virtutum quibus Deo adspirante luculenter excelluit. At non intra claustrorum tantum moenia caritatem christianam dispensabat sui oblita et sedulo operabatur et morum integritate sancta coruscabat, verum foris quoque Populum Dei huius amatissimae civitatis Arequipensis, quantum quidem umbratilis patiebatur vitae forma, erudiebat nunc consiliis prudentibus ac fovebat nunc illustribus omnino supernae fidei exemplis doctrinisque solidae veritatis. Porro perinde atque universis in animabus Deo omnipotenti acceptissimis contingere adsolet, nec huic quidem Annae ab Angelis reliquam per vitam defuerunt simul criminationes et insectationes extrinsecus immotum ob eius disciplinae ac reformatiοnis cοntinuatae studium, simul aegritudines ixtrinsecus omne genus ipsaque demum insanabilis caecitas: quas tamen res adversissimas singulas pro magnitudine suae cum Domino Crucifixo amicitiae atque internae firmitatis paulatim supervasit tamquam aurum in fornace comprobata. Exemplar ita Sancti Fundatoris Dominici de Guzmán quam plenissime in sese perficere implereque contendit singulari prorsus cultu extremae paupertatis demississimae oboeditionis angelicae usquequaque castitatis. Quos praeterea mores sanctos oratio perennis rerumque meditatio supernarum nutrivit, dum per septuaginta prope annos religiosae vitae ad aeternum sese convivium comparans animum intimuni sacrificiis cotidianis purificat, immo et cruciatus corporis toleranter omnino perfert decem continuos annos ac puram se hostiam Deo exhibet pro terrenis hominum necessitatibus necnοn ipsis animabus remunerationem sempiternam etiam praestolantibus. Mane tandem decimo mensis Ianuarii die anno millesimo sexcentesimo octogesimo sexto longinquum suum monasticae conversationis emensa est cursum, annos nata octoginta quattuor atque virtutum sertis exemplorumque insigniter redimita. Perhonorificum eam totius huius urbis Arequipensis consecutum est funus cultusque pientissimus ad hosce usque dies haud imminutus erga ipsam perstitit. Tantus immo obtigit statico ei honor inter fideles atque Ecclesiae ministros ut ipso obitus illius anno loci Ordinarius processum institui iusserit informativum, cuius tamen acta cum Romam deinde perferrentur alto videnter mari interea interiisse. Nihilo autem minus, quando sanctimoniae fama circa eam perpetuo viguerat saeculorum decursu atque exeunte superiore saeculo unum denique processus eiusdem exemplum emerserat, novus constitutus est anno millesimo nοngentesimo altero processus de famae continuatione deindeque causa ipsa apud Sacram Rituum Congregatiοnem die decimo tertio mensis Iunii anno millesimo nongentesimo decimo septimo est introducta apostοlicaeque inquisitiones sex post annis absolutae. Die vero octavo Februarii anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto accidit de virtutibus eius Congregatio quae dicebatur Antepraeparatoria quam secundum novum Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum ordinem secuti sunt varii Consultorum congressus donec tandem Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus decretum edi voluit edicique simul die vicesimo tertio mensis Maii Anno Sancto septuagesimo quinto constare videlicet de virtutibus theologalibus necnοn cardinalibus earumque adnexis quas Serva Dei Anna ab Angelis Monteagudo heroum in modum exercuisset. Nos proinde ipsi die quinto mensis Februarii anno octogesimo primo in audientia Venerabili Fratri Nostro S. R. E. Cardinali Praefecto Congregationis pro Causis Sanctorum concessa sententiam iam captam in coetu plenario Patrum Cardinalium de miraculo ad ipsam hanc Beatificationem iure postulato riteque comprobatο Nos vicissim prompti habuimus ratam confirmavimusque. Agitur scilicet de rapida perfecta ad mortemque usque duratura sanatione Dominae Mariae Verge de Jarrin, matris familias eadem hac in Arequipa urbe natae, quae laboraverat gravissimo adeno-carcinomate non solum uteri corpus plane efficiente verum et per relique organa pelvica late disperso quaeque, desperantibus prorsus cunctis a curatione medicis, sere deprecationibus Annae ab Angelis commendaverat cuius proin caelesti interventu, mirantibus pariter iisdem medicis, ne duorum quidem dierum intervallo sine ulla alia therapia in melius primum restituta deinque adeo radicitus est sanata ut mense ipso subsequenti ad domestica munera implenda visa sit idonea ac plus triginta inde annos vixerit illius maligni morbi piene expers. Peropportuna demum hac oblata Nobis occasione pastorales itineris ad Ecclesiam Peruvianam, quam tantopere Anna ab Angelis sanctitate Dominicianae suae vitae condecoravit, in animum sic induximus medio nempe in illo itinere et invisere natalem eius urbem et ritum Beatificationis praesentes peragere. Hodie igitur mane inter Eucharistici Sacrificii Sollemnia adstantibus innumerabilibus ferme Ecclesiae administras ac fidelibus, post Liturgiam nempe Verbi excipientes tum petitionem Venerabilis Fratris Ferdinandi Vargas Ruiz de Somocurcio Archiepiscopi Arequipensis tum brevem vitae Servae Dei virtutumque et operum narrationem suscepimus Beatificationis hanc formulam Hispana lingua sollemniter pronuntiandam: «Nos, acogiendo el deseo de nuestro hermano, Fernando Vargas Ruiz de Somocurcio, Arzobispo de Arequipa, y de muchos otros hermanos en el episcopado, y de numerosos fieles; después de haber oído el parecer de la Sagrada Congregación para las Causas de los Santos, declaramos con Nuestra Autoridad Apostólica que la Venerable Sierva de Dios, Ana de los Angeles Monteagudo, puede ser, de ahora en adelante llamada Beata, y que se podrá celebrar su fiesta en los lugares y del modo establecido por el derecho, el día diez de enero, día de su nacimiento para el cielo. En el nombre del Padre, y del Hijo y del Espíritu Santo». Preces subinde novae huius Beatae Caelitis nomine Deo fudimus eam pie implorantes; paenitentiam ipsius et contemplationem, amorem erga proximos et perseverantem fidelitatem verbis propriis commemoravimus atque cum universa ecclesiali communitate Peruviana summopere sumus laetati novo de hoc documento sanctitatis intra eam novoque simul incitamento ad bona christianae vocationis fidelius usque avidiusque persequenda. Ad extremum vero hasce Litteras ipsas confici voluimus, perpetuas huius rei singularis testes, atque omnia per eas sic edicta et statuta firma esse foreque iubemus in posterum tempus contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Arequipae in Peruvia, sub anulo Piscatοris, die altero mensis Februarii festo in die Praesentationis Domini, anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top