Ad perpetuam rei memoriam. – Ex historia ipsius Ecclesiae Arequipensis satis
de venerationis cultu cognoscitur, quo complures quidem Peruviani fideles inde
a saec. XVIII simulacrum B. M. V. «de la Candelaria» vulgo nuncupatae prosequi
consueverunt, quod intra fines memoratae archidioecesis in sacra sede loci «Chapi» pie asservatur. Ad eum enim locum, ubi recens refectum eiusmodi
simulacri templum nunc exstat magnificum, frequentiores fideles identidem
quotannis hinc illinc peregrinantes devote accurrere iam diu pergunt, ut tantae
Matri fidentes supplicent a Deoque, ea intercedente, misericordiam aliaque
beneficia aut auxilia deprecentur vel etiam ut ei gratias agant. Neque
desiderantur in illis locis signa favorum, qui Beatae Mariae Virginis sub
memorato titulo invocare peculiarem benevolentiam testari censentur. Quibus
omnibus consideratis, cum etiam venerabilis Frater Ferdinandus Vargas Ruiz de
Somocurcio, Archiepiscopus Arequipensis, superiore anno per litteras die XXIII
mensis Angusti datas vota cleri ac populi exprompsisset in precibus huic Sanctae
Sedi adhibitis, Nos, in Civitatem Peruvianam nuperrime peregrinantes pastorales
visitationis causa, gratiosam B. M. V. imaginem sub titulo «la Virgen de la
Candelaria» excultam et in sacra aede loci v. d. «Chapi» asservatam
libentissime die II huius ipsius mensis Februarii pretioso diademate redimire vi
et auctoritate Nostra Apostolica voluimus. At Ipse ad perpetuam rei memoriam
volumus has Apostolicas Litteras hodie expediri. Contrariis quibuslibet haud
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Februarii, anno MCMLXXXV,
Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana