Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PER LITTERAS

DE CORONATIONE IMAGINIS B. M. V. «DEL CARMEN»
QUAE IN PAROECIALI TEMPLO OPPIDULI PAUCARTAMBO, IN ARCHIDIOECESI
 CUSCHENSI, COLITUR, A SUMMO PONTIFICE FACTA, INTEXITUR HISTORIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Per litteras, die altero Septembris, superiore anno datas, Venerabilis Frater Alcides Mendoza Castro, Archiepiscopus Cuschensis, de bono gregis, cuius est Pastor, sollicitus, vehementer orabat suo suique cleri atque fidelium nomine ut, occasione capta itineris Nostri ad Americam Latinam, imaginem beatae Mariae Virginis vulgo «Nuestra Señora del Carmen», quae in loco Paucartambo, in sua archidioecesi, assidue colitur, pretioso diademate coronaremus. Ac multa quidem ad rem addebat in Litteris Venerabilis ille Praesul: de antiqua videlicet veneratae imaginis origine et historia; de prodigiis, quae longa per saecula in filiorum utilitatem beata Virgo operata esset; de pietate populi erga tam benevolam Matrem potentemque advocatam; de laetissimis fructibus, qui e concesso beneficio colligi possent; de gaudio tandem, quod e Nostra benevolentia populus esset hausturus. Precibus ergo tam ardentibus Venerabilis Praesulis Cuschensis concedere volentes, simulque populi eius Ecclesiae certum dilectionis Nostrae dare documentum, at maxime amorem erga beatissimam Christi Matrem, Parentem alteram omnium, estendere cupientes, die III Februarii, hoc anno, petita gessimus, quando Cuzci, in urbe Peruviana nobilissima, sollemni caerimonia caelestem Virginem caelorumque Reginam pretiosa corona redimiimus coram frequentissimo populo atque ampla Venerabilium Fratrum Episcoporum corona, fore fidentes ut, aucta filiorum pietate atque religione, maiora daret beatissimna Virgo suae signa bonitatis. Ne vero tantae rei memoria et recordatio periret, has Litteras dari iussimus, ac publici iuris fieri. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana