Ad perpetuam rei memoriam. – Sedi Nostrae beati Petri apostoli redditis, post
peregrinationem in Americam Latinam, quanta subeunt, quae in tam longo itinere
aut vidimus, aut diximus, aut gessimus: agmina paene infinita filiorum,
regiones ac loci pulcherrimi, coepta religiosa ibi inita, difficultates tum ad
pietatem alendam tum etiam ad vitam populorum sustentandam, spes florentes in
animis, pericula quibus Dei grex esset obnoxius, cetera multa. Inter sacros
autem ritus, quos ubique affluente populo celebravimus, ille haud minimus, quo
beatissimam Virginem Mariam de Coromoto sollemnissima caerimonia coronavimus,
pretioso diademate imposito. Est enim Maria, illo honorata cognomine, non solum
amata ac venerata ab universo regiones Guanarensis populo, sed etiam fere fons
unde ceterae totius nationis Venetiolanae Ecclesiae alimentum habuerint.
Praeterea Venerabilis Frater Angelus Adolfus Polachini, Episcopus Guanarensis,
suo clerique populique nomine, etiam atque etiam rogaverat, ut ad ritum illum
devenientes, simul pignus benevolentiae Nostrae suae dioecesi daremus, simul
causam augendae pietatis Christifidelibus afferremus. Ceterum Nostra erga
castissimam Dei Matrem religio tam sancta, ac fides tam tenax, ut summo cum
gaudio ritum confecerimus: videbamur enim non auri coronam Matris capiti
imponere, sed gloriae atque pietatis. Egimus ergo, die septimo et vicesimo
mensis Ianuarii proxime elapsi, quod petierant, grege fidelium stipati, coetu
Episcoporum circumdati, ritu omnino memorabili. Ut vero rei tam faustae posteris
proderetur memoria, has Litteras dari iussimus, facti testes incorruptas.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana