Ad perpetuam rei memoriam. – Libenti semper animo id agere consuevimus, quod
in beatissimae Virginis Mariae honorem cedit: praeterquam quod enim est Illa
Redemptoris Nostri Mater amabilis, est etiam et decus nostrum, quotquot
christiano nomine censemur, et vallum, quo in hoc perpetuo atque terrestri
bello eius filii muniemur, et omnium laudum ac virtutum exemplum, quod fidentes
sequamur. Ceterum laus Mariae, Christi laus est; omniaque congesta ad eam
ornamenta in Filium recidunt. Quare, cum Venerabilis Frater Boleslaus Pylak,
Episcopus Lublinensis, ab hac apostolica Sede petierit, suo scilicet clerique
populique nomine, ut gratiosam imaginem beatae Mariae Virginis, quae in templo
paroeciali loci Ianów Lubelski, in sua dioecesi, colitur, nomine et auctoritate
Nostra diademate redimire posset: egregiam enim esse erga illam populi
pietatem ac magna prodigia quae a Christi Matre per illam imaginem tot per
saecula manassent; Nos, rati posse hoc beneficium ad christianam fidem
intendendam animos excitare, quam aequissime petitis concedimus. Apostolica
ergo Nostra usi potestate, facultatem facimus sacro Praesuli Lublinensi ut qua
die velit pretiosum diadema venerando beatae Mariae Virginis capiti imponat
titulo «Amabili» sive per se sive per alium, et sic sοllemnissima caerimonia
honorem addat honori, laudem laudi beatissimae Virginis Christi Matris ac
nostrae. Contrariis nihil impedientibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Februarii,
anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana