Ad perpetuam rei memoriam. – Documentis quidem probatur
paroeciale templum B. M. V. Visitationi dicatum, quοd Roncovillae exstat intra
dioecesis Campitemplensis fines, cum a prima ipsius structura reliquis deinceps
saeculis induisse artis speciem quae usque ad Baroci generis aetatem in morem
venisset, sed etiam restitutum crebro ipsum esse et ampliatum usque ad praesens.
Quod vero pluris interest, memoriae proditum est complures quotannis
Christifideles ex variis dioecesibus Voralbergensibus necnon ex finitimis
Italiae et Helvetiae regionibus peregrinantes praeclarum id templum obire
solitos esse peculiaris erga B. M. V. pietatis causa. Quae cum ita sint, cumque
in eodem paroeciali templo sive sueta ministeria expediantur pastoralia sive
incepta caritatis foveantur, Nos precibus venerabilis Episcopi Campitemplensis
assentiendum esse censemus, qui, sua ipse suique cleri ac populi vota expromens,
nuper petiit ut praestabile, quod diximus, templum honore tituloque Basilicae
Minoris decoraretur. Quare, Nobis propositam confirmantes sententiam
Congregationis pro Cultu Divino, summa potestate Nostra Apostolica per has
Litteras perpetuumque in modum memoratam sacram aedem B. M. V. Visitationi pie
dedicatam ad gradum et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus ei traditis
iuribus et privilegiis ceterorum id genus templorum propriis, servatis tamen
servandis ad mentem Decreti «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii
anno MCMLXVIII evulgati. Contrariis haud obstantibus. Iubemus denique has
Litteras Nostras religiose observari suosque nunc et in posterum effectus
habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Pescatoris, die
XXVII mensis Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana