The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD MONUMENTUM

TEMPLUM SANCTI SERVATII SACRUM IN URBE TRAIECTI AD MOSAM,
 RUREMUNDENSIS DIOECESIS, AD BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quod monumentum primi quidem ordinis consilia multorum saeculorum multorumque simul artificum opera et construxerunt et cohonestaverunt, templum videlicet magnum Sancti Servatii in Nederlandica urbe Maastricht dioecesis ipsius Ruremundensis plus iam nongentos quadraginta quinque annos, ex quo tempore ab Episcopo Cameracensi Nithardo est ad eiusdem Sancti honorem Deo consecratum, sublime tοllitur veluti domicilium peregrinatοrum piorum innumerabilium necnon sacellum memories nobelium reliquiisque caelitum insigne. Quandoquidem in eo iam feliciter est ut thesaurus hic artis multiplicis ac pietatis funditus redintegretur ac renovetur, Venerabilis Frater Episcopus ipse Ruremundensis, Ioannes Baptista Gijsen haud sine iustissima causa congruere apprime est arbitratus tum antiquae tum novae illius templi dignitati honorificum titulum Basilicae Minoris, quem ineunte hoc anno rite proinde ab hac expetivit Sede Apostolica, concinentibus scilicet cum eo sacerdotibus et religiosis ac fidelibus ipsis propriae communitatis. Agnoscentes autem Nos palam illius sacrae aedis momentum atque fructum simul perpendentes renovatae magis fidei certius proventurum ex concessi tituli praestantia libenter obsequimur adlatis sacri Praesulis precibus et de consilio Congregationis pro Cultu Divino deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine statuimus harum Litterarum virtute ut quod memoravimus templum Sancti Servatii sacrum in urbe Maastricht Ruremundensis dioecesis ad ordinem legitime provehatur Basilicae Minoris eodemque tempore universes instruatur iuribus ac privilegiis quae aedibus illo titulo praestantibus ex canonibus sacris conveniunt. Volumus praeterea singillatim ea cuncta ad amussim hac de re adservari quae ad Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foram datum sunt ceteroquin servanda. Contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top