Ad perpetuam rei memoriam. – Iure celebratur procathedralis Ecclesia, B.
Mariae Vergini in caelum Assumptae dicata, in urbe Białistock sita, anno MCMVI
sumptibus paroecianorum condita et in numero principalium monumentorum
architecturae ecclesiasticae habita; eo magis quod eidem coniuncta est, uti
aedes interna, pristina ecclesia, ubi veteris historiae multae continentur
memoriae. Huius Ecclesiae momentum maius factum est ab anno MCMXXXXV, ex quo
Ordinarius loci ibi resedit, indeque sedes evasit multorum caritatis operum et
pastoralis actionis, quibus catholicorum vita religiosa alitur et confirmatur.
Eam ob rem, Venerabilis Frater Eduardus Kisiel, Episcopus titularis Limatensis
et Administrator Apostolicus «ad nutum Sanctae Sedis» illius partis
archidioecesis Vilnensis intra fines Poloniae inclusae, preces et vota cleri et
christifidelium vota exprimens, postulavit ut Ecclesiam illam titulo et
dignitate Basilicae Minoris exornaremus. Nos igitur, cupientes ut, eiusmodi
honore tributo, populus catholicus ad lucra Christi vehementius excitaretur et
universe studium pietatis augeretur, eius preces libenter exaudire statuimus.
Itaque, iis probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re censuit,
Ecclesiam Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatam, in urbe Białistock
positam, in Basilicis Minoribus adnumeramus, factis iuribus et privilegias
talium Ecclesiarum propriis: dummodo serventur ea, quae per Decretum «De
titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, observari
iubentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii,
anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana