The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUA VENERATIONE

IMAGO B. MARIAE VIRGINIS IN TEMPLO LOCI VULGO DICTI «PACO»
 ARCHIDIOECESIS MANILENSIS SERVATA, PRETIOSO DIADEMATE CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qua veneratione Beatissima Virgo Maria a Philippino populo observetur luculenter patefaciunt sacrae imagines hic atque illic cοllocatae, sive in temples sive in viis. Has inter, illa iure annumeretur oportet, in paroeciali ecclesia loci vulgo dicti «Paco» sita, quam Christifideles sub appellatione «Our Lady of Penafrancia» religioso cultu pientissime prosequuntur, sibi suisque a Dei Matre caelestium gratiarum copiam precintes. Qua animarum utilitate permotus certaque spe ductus fore ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequia in fidelium ipsorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Noster Iacobus S. R. E. Cardinalis Sin, Archiepiscopus Manilensis, cleri populique sui profecto vota componens cum suis, ut facultas daretur Nostro nomine et auctoritate imaginem illam pretioso diademate coronandi. Vοs autem, collatis cum Congregatione pro Cultu Divino cοnsiliis, eiusmodi precibus censuimus obsecundari posse.

Hisce itaque Litteris auctoritateque Nostra apostolica, Venerabili Fratri Nostro quem diximus partes committimus imagini «Our Lady of Penafrancia» in ecclesia loci vulgo dicti «Paco» servatae, pretiοsam coronam Nostro nomine imponendi, iuxta ritus formulamque praescriptam. Nos autem valde confidimus fore ut eiusdem parοeciae ac totius dioecesis huius Manilensis fideles ad Dei Genetricem colendam magis magisque incitentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Martii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top