Ad perpetuam rei memoriam. – Ad historiae fidem non est infitiandum
primigenium Sancti Ignatii templum in Insula Guama e venerabili P. Aloisio
Didaco de San Vitores, sodali Societatis Iesu ac primo in Micronesia missionario
primoque ibidem Christi martyre, anno MDCLXVIII aedificatum annoque MDCLXIX B.
M. V. Nomini dicatum esse. Quae quidem sacra aedes, cum deinceps auctoritate
praevaluisset, iterum ac saepius turbinibus diruta non solum identidem sedulο ac
religiose a fidelibus refecta est, sed Guamensis etiam Apostolici olim
Vicariatiis procathedrale templum coepit esse anno MCMXII, deinde anno MCMLXIV
cathedrale ipsum conduce dioecesis Aganiensis templum; recens autem
Metropolitani Micronesiae templi honore graduque est auctum. At interea facere
non possumus, quin mentem Ipsi ad recentius etiam tempus versemus, quo in
Micronesiam, et quidem in Insulas Mariannes et Guamam, Nostrae visitationis
pastorales causa peregrinantes, in claro Aganiensi endem templo Deum precati
sumus, clero ac populo adstante, primamque eis orationem ibi diximus necnon
cunctis illarum insularum incolis et universae Micrοnesiae amanter Apostolicam
Benedictiοnem impertiti sumus. Quod autem ad Nos pertinet, qui cupimus ut quam
maxime etiam tempia conferant sive ad fidem in Deum alendam et ad caritatem
inter cives fovendam, sive ad tot fidelium pietatem erga dulcissimam Redemptoris
Matrem magis augendam, re perpensa, concedendum esse putamus precibus
venerabilis Fratris Felixberti Camacho Flores, Archiepiscopi Aganiensis, qui,
communia cleri populique vota expromens, mense Ianuario proxime praeterito
petiit ut praestabile, quod diximus, Aganiense templum dignitate ac titulo
Basilicae Minoris decoraretur. Quare, ratam habentes sententiam ipsius
Congregationis pro Cultu Divino hodie Nobis propositam, vi et potestate Nostra
Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum memoratam sacram aedem
Metropolitanam SS.mo Nomini Beatae Mariae Virginis dicatam ad gradum et honorem
Basilicae Minoris evehimus, cunctis ei traditis privilegiis iuribusque
ceterarum eiusdem ordinis Basilicarum propriis, servatis tamen servandis ad
mentem Decreti «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII
evulgati. Iubemus denique has Litteras Nostras religiose observari suosque nunc
et in posterum effectus habere. Contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Martii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana