Ad perpetuam rei memoriam. – Cogitantibus de vita tot fidelium, qui heroum in
modum virtutes coluerunt, ante oculos ponitur ea velut nuntius, in quo tum eorum
indoles declaratur, tum ipsi tamquam ii exhibentur, qui, hoc tempore nostraque
in communitate Ecclesiali degentes, probaverunt quid esset «voluntas Dei, quid
bonum et bene placens et perfectum» (Rom 12, 2). Cumque in eorum numero habenda
sit Famula Dea Maria Catharina Troiani a S. Rosa Viterbiensi, fundatrix
Instituti Franciscalium Sororum Missionariarum ab Immaculato Corde B. M. V., hic
de ea loqui Nos maxime auvat. Tertio loco a coniugibus Thoma Troiani atque
Theresia Panici Cantoni genita, haud longe ab Urbe in oppido vulgo «Giuliano»
die XIX mensis Ianuarii nata est anno MDCCCXIII ibidemque eodem die in
baptismate nomina accepit Constantiam Dominicam Antoniam. In simplicitate quidem
procedebat prima eius infantia, beneque puellula educabatur ac religiose a matre
pientissima; at illa sexto aetatis suae anno, mortua matre, Sororibus Sanctae
Clarae a Caratate in monasterio Ferentino degentibus credita est, apud quas
Sanctissimam etiam Eucharistiam primum sumpsit et Confirmationis chrisma suo
tempore accepit. Ibi autem, cum pridem petivisset ut sibi novitiatum ingredi
aliquando liceret, sedecim annos nata vestem monasticam anno MDCCCXXIX induit
utque Religiosa tunc votata est Maria Catharina a S. Rosa Viterbiensi. Haud
dubie in novitiatu submissam docilem oboedientem se praebuit, orationis
studiosam suaque abnegationi studentem; ibique, uno transacto anno,
professionem religiosam votaque simplicia nuncupavit. Deinde vero adiutricem
alacremque operam, nam et a secretas munere fungebatur, cum Matre Castelli
consociavit, eo proprie spectans ut Ferentinum monasterium reformaret necnon
efficacius ibi religiosam vivendi et agendi rationem tueretur. Cumque id factum
esset, anno MDCCCXLII Apostolica Sedes eiusmodi monasterium probe emendatum
publice riteque agnovit. Praeterea, cum iam inde ab altero et vicesimo suae
aetatis anno vehementer Famula Dei expetivisset facultatem curae adhibendae de
longinquis etiam ultra maria gentibus ad fidem Christi convertendis, anno tandem
MDCCCLIX, ea sententia aperte dicta, Capitulum Ferentini monasteri statuit ut
Memphi in Aegypto coenobium conderetur. Hac de causa sex missionariae Sorores,
inter quas venerabilis Famula Dei, Ferentino Memphim eo ipso anno profectae sunt
die XIII mensis Septembris; ibique tunc mulierum primae Missionis initium est
factum, ubi et Domus, vulgo «Clot-Bey» appellata, citius efficientissima
sedes caritatis eruditionis evangelizationis facta est. Posthac,
frequentioribus factis Sororibus illi Missioni deditis, illud a Ferentino
seiunctum suique iuris factum Aegyptiarum Franciscalium Missionariarum
Institutum Congregatio de Propaganda Fide anno MDCCCLXVIII publice approbavit,
quod ipsum ab Immaculato Corde Mariae nunc vocatur, eique uti Antistitam
Famulam Dei Mariam Catharinam destinavit praefecitque. Ea autem, cum primum
illius Instituti Capitulum Generale anno MDCCCLXXVII indictum esset, eo ipso
anno in eodem munere suffragantibus omnibus constituta est, sicut factum est
iterum sex post annis. At mater M. Catharina, duodetriginta post annos ad
navitatem apostolicam collatos necnon singillatim ad complures Missionum sedes
instituendas, ad Deum pie migravit fama sanctimoniae affecta atque tamquam
fidelissima Dei Famula nitere incepit; eadem enim, cum mortalem vitam habuisset
veluti munus Domino Deo reddendum, id in plena eius consiliorum observantia
facere non dubitavit. Quae olim Deo promiserat se «semper in oboedientia et in
oblivione vivere velle», eam constat non solum vocationem religiosam ac
missionalem magno bonoque animo secutam esse, familiaribus ei adversantibus, sed
omnes etiam christianas virtutes, impedimentis et difficultatibus
incredibilibus haud obstantibus, maxime coluisse; quibus tam fortis mulier ac
prudens, potissimum in missionali exercendo munere saepius perarduo, illustrata
visa est in vita. Ultra solitum flagrabat eius animus caritate Dei, quae maxime
lucebat, et in proximis, maiorem in modum in derelictis maleque affectis,
aperiebatur; quorum omnium M. Catharina aeternam cupiebat salutem. Fides eus
in iis consistebat agendas, quae persuasum sibi haberet Deo pergrata fore.
Propterea voluntas Dei, quam illa agnoscere per orationem solebat cuique summam
habebat fiduciam, vitam eius totam illuminabat eiusque actes moderabatur. Adde
quod Catharina Troiani, ut plene Dei voluntati adhaereret, non dubitavit Ordini
S. Clarae se devovere et in Aegypto laboriosum aggredi missionis opus, quae
quidem facta tamquam praecipuos suae vitae delectus semper habuit. Spes eius
haud alia res erat ac certitudo utendi auxilio divinae Providentiae adversus
omnes sui operis difficultates. Cuiusmodi spei etiam ceterae virtutes
iungebantur, quas venerabilis M. Catharina tam religiose coluit, ut se
exhibuerit «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom 12, 1). Post mortem
Famulae Dei, cum magis magisque cresceret fama sanctitatis eius, tandem initium
Causae Beatificationis factum est anno MCMXXXVII, quinquaginta scilicet annis ab
eius morte exactes. Informatives igitur, quos dicunt, processibus instruendis
rogationibusque rogandis ab anno MCMXXXVII ad MCMXXXIX data est opera tum
Alexandrine et Hierosolymis, tum Ferentini atque Iuliani. Processibus deinde
Apostolicis annis MCMLVII-MCMXLIX expletis, per Decretum die V mensis Februarii
anno MCMLIIII editum iudicialis confirmata est validitas Processuum Causae ad id
usque tempus instructorum. Die XXVIII mensis Novembris anno MCMLXVII, priore ac
praeparatoria super Famulae Dei virtutibus apud Congregationem pro Causis
Sanctorum recognitione instituta ac disceptata, plerique ibi Patres Cardinales
proposito de heroicis virtutibus dubio «affirmative» responderunt. At die
XXI mensis Martii anno MCMLXVIII Paulus PP. VI, Decessor Noster ve. me.,
mandavit ut ad ulteriore procederetur: quam rem sententia et auctoritate quoque
Nostra confirmavimus anno MCMLXXXI. Etenim in Coetu Consultorum eiusdem
Congregationis, qui iterum ad disceptandum de heroicis Famulae Dei virtutibus
anno MCMLXXXII convocatus est die V mensis Ianuarii, ii omnes in idem
consentientes ad propositam quaestionem responderunt «affirmative». De qua re
Decretum Congregationis rytum habuimus die XII mensis Iulii anno MCMLXXXII. Quod
vero ad signum extraordinarium attinet, cum ad beatificationem uno dumtaxat
miraculo opus sit rite agnito et approbato, sanatio propositi est, quae,
eiusmodi Famula Dei intercedente, dicebatur divinitus patrata: sanatio nempe
mulieris Ianuensis Carolinae Esposito natae Scotto di Perta, matris familiae
quadragesimum annum tunc agentis et in praesenti adhuc viventis. Ea enim,
invocato venerabilis M. Catharinae Troiani nomine, inopinato et perfette die XI
mensis Iunii anno MCMLX sanata est a «broncospirochetosi», quam dicunt,
aliisque a gravibus corporis corruptionibus quae incurabiles habebantur indeque
ab anno MCMLII iterum affligebant eam. Cum igitur peritior medicus agnovisset
eiusmodi sanationem nonnisi praeter leges naturae et modum contingere potuisse,
ipsis Patribus Cardinalibus in id consentientibus, res ad Nos relata est, qui,
Congregationis suffragia excipientes et confirmantes, die IX mensis Novembris
anno MCMLXXXIIII per novum Decretum ediximus constare de vero miraculo,
venerabili M. Catharina Troiani intercedente, a Deo patrato. Statuta denique
Beatificationis die, hodie mane acta est Beatificatio tum eius, tum Paulinae
Mallinckrodt; qua re in area ante Basilican Petrianam patente, hanc formulam
inter Sacra elocuti sumus: «Nos, vota fratrum nostrorum Ioannis Ioachimi
Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Angeli Cella, Episcopi Ferentini,
necnon plurium aliorum Fratrum in episcοpatu, multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut venerabiles Servae Dei Paulina Mallinckrodt
et Catharine Troiani Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum
die ipsarum natali: Paulinae Mallinckrodt die tricesima Aprilis, Catharinae
Troiani die sexta Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Sueta demum oratione
habita de vita et virtutibus Beatarum, quas modo publice diximus, eas venerati
sumus summaque cum religione primi invocavimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Aprilis, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana