Ad perpetuam rei memoriam. – Cum pietas erga Beatissimam Virginem Mariam
in
vitam religiosam alendam, fidem servandam, mores integros custοdiendοs magnοpere
conferat, eademque cathοlicos excitet ut ad benignissimam illam Patronam
in suis
necessitatibus confugiant, salutare sane est eiusmodi cultum fovere, tum
efficiendo ut melius eius potentissimae Auxiliatricis amor et misericordia
cognoscantur, tum congruentes tribuendo honores iis lοcis sacris, ubi ea
peculiari fidelium frequentatione colitur. Quoniam igitur Venerabilis Frater
Leonardus Zamora Legaspi, Archiepiscopus Cacerensis, denuntiatis cleri et pοpuli
christiani votis ad rem pertinentibus, ab hac Apostolica Sede petivit ut
ecclesiam in pago Balatas intra fines archidioecesis Cacerensis recenter
aedificatam, in quam imago Beatissimae Virginis Mariae sub titulo «Nostra
Domina de Rupe Galliae», hispanice vero «Nuestra Señora de Peña de Francia»,
est a vetusto templo translata, ad dignitatem Basilicae Minoris evehere
dignaremur, Nos, imaginis eiusdem attente considerato momento, quae per
trecentos fere anuos in antiquiore ecclesia magnam habuit venerationem usque ad
duos ante annos, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino,
postulationem libenti animo admisimus. Quam ob rem ecclesiam Nostrae Dominae de
Rupe Galliac titulo et dignitate Basilicae Minoris insignimus, servatis iis,
quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII editum, servanda iubet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Mauii, anno
MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana