Ad perpetuam rei memoriam. – «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum
vobis regnum a constitutione mundi» (Matth 25, 34). Suavia haec verba Filius
hominis its est dicturus, qui in sua cuiusque terrestri vita, et viderint Eum in
pauperibus, et in egenis miserisque Ei adfuerint: nam his loquetur illis qui
talia gesserint: «Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis
minimis, mihi fecistis» (ib. 25, 40). Mandatum enim diligendi proximi, quam
arcte cum amore Dei coniunctum, neque unis verbis exercendum, sed opere et
veritate (cf. 1 Io 3, 18), est praeceptum longe princeps in iis quae Christus
asseclis iussit: «Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut ego
dilexi vos» (Io 13, 34). Nimirum inter illos qui, Dei gratia fulti, hoc Domini
praeceptum pie sancteque servarunt, est sane Venerabilis Dei Servus Petrus
Friedhofen adnumerandus, qui tamquam bonus Samaritanus (cf. Luc 10, 30-35) in
omnes quos doloris sarcina premeret, ita inclinavit, ut summa et cura, et
sollicitudine – obsequio, dixerimus ut est mos Sanctorum proprius, – suavem
divini amoris dulcedinem cum iis communicaverit, ac Redemptoris luce eos
collustraverit. Ortus est autem Venerabilis hic vir Weitersburgae, ad
Confluentes, anno MDCCCXIX, die quinta et vicesima mensis Februarii, Petro
Friedhofen et Anna Maria Klug parentibus, pauperibus quidem, sed piis; qui,
tristi morte occupati, mature puerum orphanum pauperrimumque reliquerunt. Anno
autem MDCCCXXXII, mense Aprili, primum puer Eucharistiam sumpsit. Deinde, die
decimo mensis Mai insequentis anni, est sacramento Confirmationis ad vitae
certamina roboratus. Ceterum, scholis elementariis ab anno MDCCCXXXIV ad
MDCCCXXXVII frequentatis, caminorum purgandorum tirocinium posuit, cum Iacobo
fratre eius natu maiore earn artem exercens. Ita forte factum est, ut inde ab
infantia in Filii Dei similitudinem cotidianum victum per durum laborem
quaereret. Cum autem duo de vicesimum annum ageret, socius fratris factus est:
socius videlicet laboris et illius familiae sustentandae. Neque tamen operosa
illa ars, quam, vix credal, in rem sacram verterat, impediebat quin animi
pietatem summo studio coleret, in Deum, virtutem, orationem, proximorumque
salutem totus intendens. Religiosorum praeterea officiorum diligentissimus, in
divinis Scripturis diu immorari solebat ; Mariam, castissimam Christi Matrem,
filii more venerabatur, cuius laudes in caminis abstergendis canebat: quin et
coaequales in id hortabatur. Anno MDCCCXLII vir est creatus caminis totius
municipii purgandis in nativo pago Vallendar; at, valetudinis causa eo se munere
anno MDCCCXLV abdicavit. Cum tamen ad interiorem vitam inclinaret ingenio suo,
coenobium Congregationis Sanctissimi Redemptoris, quod Wittem esset, in
Hollandia, petiit, ibique Religiosae vitae suavitatem, brevi quamvis haustu,
fruitus est. Neque tamen ad id vitae genus se vocari cognovit. Post vero fratris
mortem, misericordia motus onus in se suscepit alendae illius viduae ac
puerorum, quorum tutor a Municipio publice designatus est. Ea occasions
praeterea in munus caminorum purgandorum fratri successit in pago Ahrweiler.
Quia tamen suscepta liberaliter onera graviora erant, quam ut ea sustinere
posset, anno MDCCCL, se iis muneribus abdicavit. Cum autem is esset Venerabilis
Vir, quem missio Ecclesiae universalis haud leviter tangeret, et cura atque
sollicitudo proximorum urgeret, idcirco iam inde a puero facultatem nullam
omittebat, ut pastorales sacerdotum curas participans, iuvenes ad frequentem
usum Evangelii impelleret, et ad alta christianae perfectionis erigeret. Ad eum
finem, consiliis initis cum Parocho Vallendariensi, iuvenum manum se circum
coegit, qui eadem ac ille sentirent, atque serio pollicerentur se ad sanctitatem
tendere velle, atque Dei gloriam conversionemque peccatorum persequi: per
christianarum nempe virtutum exercitium, quales erant; humilitas, castitas,
oboedientia; per sacramenta, praeterea, Confessionis et Eucharistiae; per
singularem erga Dei Matrem pietatem, ac in Sanctum Aloisium Gonzaga religionem.
Eo consilio nata est Societas a S. Aloisio, quae, Petro auctore atque ductore,
per ceteras etiam regiones manavit, probante iuridice Episcopo Trevirensi. Post
autem varia Sodalitatis illius discrimina, interioresque difficultates, provido
piissimi sacerdotis Antonii Iosephi Liehs usus consilio, tandem intellexit quo
Deus vocaret; atque id vitae cepit institutum, ut non modo valde austere, more
Sanctorum viveret, sed etiam ut paene tota die ac nocte Mariae laudes caneret,
vivacemque caritatem exerceret, maxime in aegrotos. Factum est ergo ut, divinae
Providentiae fisus, atque beatissimae Matris Dei patrocinio fultus; assidua
insuper prece recreates; ac Moderatoruni ecclesiasticorum voluntatibus ad
amussim parens, nonnisi post graves aerumnas, tribulationes, incommoda, casusque
varios, Congregationem Fratrum a Misericordia conderet, sub tutela Mariae
Auxiliatricis. Quae profecto Sodalitas, anno MDCCCLII Confluentibus ab Episcopo
Villelmo Arnoldi canonice constituta est, atque eo respiciebat ut in aegrorum
curationem sodales intenderent. Interim autem Venerabilis vir, una cum duobus
sodalibus, die festo Annuntiationis beatae Mariae Virginis, anno MDCCCLI,
religiosam vestem induerat; atque die quarto decimo mensis Martii proximi
anni, se Deo toto pectore dedicabat, sollemnia vota per sacerdotem Philippum De
Lorenzi nuncupando; qui, legatos ab Episcopo, assidua sollicitudine Dei Servo
adstitit ab ortu Institoti ad maturitatem. Ceterum hoc, anno MDCCCCXXVI est ab
Ecclesia probatum sigillo suo. A die vero religiosae professionis ad usque
vitae occasum, Venerabilis vir Congregationi suae sapienter prudenterque
praefuit. Et ea quidem, brevi, opitulante Deo, ad alias etiam urbes fines
protulit. Nimirum ille, ut erat ad Evangelii iussa simplex, humani apparatus
opumque inops, ad id summe contendit, ut regnum Dei eiusque gloriam quaereret,
ea semper consilia sequens, quae egenis ac pauperibus prodessent magnopere. Per
id autem egregium etiam documentum dedit perfectae imitationis Christi, qui «non venit ministrari, sed ministrare» (Matth 20, 28), atque sibi factum habet,
quod in egentium utilitatem impenderimus. Cum autem nullo se loco numeraret,
robur inceptorum efficiendorum aliunde hausit: ab intime scilicet consuetudine
cum Deo, cuius nutibus obsequebatur in omnibus; ab eximia pietate erga
caelestem Patrem, Eucharistiam, atque Christi Matrem; sed maxime a Crucifixo.
Praeterea, tametsi venerabilis vir interiore luce fruebatur, semper tamen
prudentium hominum consilia petere consuescebat ac sequi, quorum iudicio
proposita, cogitationes, ac paene motus animi committebat aequissimo animo.
Dolores, nimirum, paupertas, difficultates quae eius vitam comitata sunt a prima
usque infantia ceu lucem umbra, eum vallarunt ac munierunt; quem et proclivem
effecerunt in aliorum necessitates, et benignum semper ac liberalem, si quis
erravisset devius, aut incertus esset animi, et abstinentem rerum humanarum, et
divinae gratiae fidentem. Ceterum, in assidua oratione ac prece nisus, rerum
malignitates vicit religiosae vocationi obstantes, eosque obdurans, dum caelitus
auxilium mitteretur, aut divino instinctu confirmaretur. Robur autem omne ex iis
Christi verbis Petrus sumebat: «Et omnia quaecumque petieritis in oratione
credentes accipietis» (Matth 21, 22). «Quae, aiebat, talia sunt quibus ego
fidam totus, in quibusque consistam, cum tota Scriptura moneat ut Deo credamus.
Quare ei qui credit, omnia promissa sunt». Ceterum, in recto proposito
perseveravit sese omnibus omnia faciendi, proficiendi in virtutibus cum
christianorum tum etiam religiosorum propriis, ad mortem usque progrediens. Sed
heu mors iam iam inminens eum praestolabatur in via; quae eum et Confluentibus
rapuit, die uno et vicesimo mensis Decembris, anno MDCCCLX. Neque letum non
praesagiit ac futura non ante sensit, qui paucis ante diebus scripserat: «O
possim in Christi Natali canere cum Angelis in caelo: Gloria in excelsis Deo.
Deo enim omnia possibilia sunt». Qua re se quam diligentissime ornaverat ad
Dei conspectum, quem summe amaverat, cuique libero ac puro corde servierat;
atque sacramenta pie exceperat, filiorum precibus suffultus, a quibus in
beneficii loco petierat ut cantiunculam «Amar Maria» canerent, qua maxime
delectaretur: eandem precem, videlicet, quam ipse tunc cantare consuevisset,
cum, iuvenis, in vitae vero, caminos mundabat, aequalibus demirantibus. Dei
servo iusta funebria celebrata sunt, quibus, quamvis aspera circnm saeviret
hiems, frequentissima populi magistratuumque turba interfuerunt. Neque eius
virtutum laus atque memoriam perierunt, cuius fama diu tenuit. Quam ob rem,
Curia episcopalis Trevirensis, anno MDCCCCXXVII, beatificationis processus
initium fecit. Post ergo res diligentissime apud archiva indagatas et
vestigatas, Officium Historicum-Hagiographicum Congregationis pro Causis
Sanctorum scriptum, seu Positionem super vita et virtutibus Venerabilis Servi Dei, apparavit. Deinde, nempe ad iuris
normam,
apud eandem Congregationem de virtutibus eius rite disputatum est; quas heroas
fuisse die quarto et vicesimo mensis Septembris, anno iubilaeo MDCCCCLXXXIII,
Ipsi declaravimus. Tandem, mira sanatione Ioannis Hain, Venerabilis Petri
Friedhofen intercessioni attribute, iusta diligentia excussa, a Nobisque die
quarto decimo mensis Decembris, anno MDCCCCLXXXIV, probata; explorato item de
solida signorum fama constare, iter ad Servi Dei beatificationem tuto patuit,
quam die tertia et vicesima mensis Iunii, hoc anno, fieri statuimus, una cum
Venerabilis Servi Dei Benedicti Menni beatificatione. Hodie ergo, Romae, in
Basilica Vaticana referta fidelibus, maxime e Germania, inter sacrum statam
formulam sollemni caerimonia pronuntiavimus, quae est: «Nos, vota fratrum
nostrorum Angeli Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Hermanni Iosephi
Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu,
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi
Dei Benedictus Menni et Petrus Friedhofen, Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Benedicti Menni die vicesima
quarta aprilis, Petri Friedhofen die vicesima prima decembris, in locis et modis
iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Novorum inde beatorum laudibus pontificali sermone habitis, Deoque per
illos invocato, christianae plebi eos seu sincera exemplaria virtutum
proposuimus. Quod profecto faustum, felix fortunatumque sit. Ea vero quae
gessimus in perpetuum valeant, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii,
anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana