Ad perpetuam rei memoriam. – Fuisse Sanctos ob vitae innocentiam, caritatem
erga proximos, observantiam divinorum mandatorum diligentissimam, amicus Dei,
sic ut Abraham (cf. Iac 2, 23), atque proinde posse eos post mortem illos ceu
Patronos adiuvare, qui sincera religione honorant et invocant, id Ecclesia
catholica credit atque fatetur; quare, non modo Beatos illos caelites a
fidelibus invocari sinit, verum et ipsa, quasi in exemplum, et colit publice, et
veneratur, et in necessitatibus opem illorum implorat. Cum ergo venerabiles
Fratres Episcopi Columbiana, ad pietatem respicientes suοrum populorum erga
Sanctam Teresiam a Iesu Jornet Ibars, cuius filiae iamdiu magno cum fructu in
suis ipsorum provinciis pro senibus laborant, eximiam hanc Sanctam Patronam
totius Columbine senum elegerunt; atque Venerabilis Frater Hector Rueda
Hernández, Archiepiscopus Bucaramanguensis idemque Conferentiae episcopalis
illius nationis Praeses, ab hac Apostolica Sede petierit ut hanc nominationem
confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, explorato omnia
fuisse ad iuris praescripta peracta, quam libenter precibus concedimus. Quae
vero Sacra Congregatio pro Cultu Divino hac de re gesserit adprobantes, factis
olim a Nobis facultatibus, Sanctam Teresiam a Iesu Jornet Ibars Virginem,
Patronam apud Deum senum Columbiae confirmamus, cum iuribus atque privilegiis,
quae iuxta Rubricas consequuntur. Contrariis nihil obstantibus. Id autem fore
speramus, ut S. Teresia velit in vicem quam aequissimis oculis senes respicere
eorumque dies serenissimos reddere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii,
anno MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana