The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM PIETAS

ECCLESIA, VERNACULO SERMONE DICTA «PIETRALBA-MARIA WEISSENSTEIN»,
 BEATAE MARIAE VIRGINI PERDOLENTI DICATA,
TITULO ET DIGNITATE BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum pietas erga Beatissimam Virginem Mariam in vitam religiosam alendam, fidem servandam, mores integros custodiendos magnopere conferat, eademque catholicos excitet ut ad benignissimam illam Matrem et Patronam confugiant, sive praesidium sive beneficia petituri, nemo neget peropportunum esse et vere salutare eiusmodi cultum fovere, tum efficiendo ut eius potentissimae Auxiliatricis amor et misericordia erga homines a Christo redemptos cognoscatur et in dies pluris ducatur, tum convenientes tribuendo honores sacris illis locis, ubi ea peculiari fidelium frequentatione colitur. Quoniam igitur Venerabilis Frater Iosephus Gargitter, Episcopus Bauzanensis-Brixinensis, denuntiatis cleri et populi christiani votis ad rem pertinentibus, ab hac Apostolica Sede postulavit ut Ecclesia vernaculo sermone dicta «Pietralba-Maria Weissenstein», Beatae Mariae Virgini Perdolenti dicata, clara ob Virginis praesentiam a quodam Leonardo pluries conspectam obque multorum sanctorum reliquias, et Decessori Nostro Iοanni Paulo I, v. m., cum in Venetorum regione ut Episcopus et Patriarcha degeret, carissima, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, eiusdem Ecclesiae considerato momento, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino, postulationem libenti animo admisimus. Qua re Ecclesiam appellatam «Pietralba-Maria Weissenstein», in dioecesi Bauzariensi-Brixinensi sitam, titulo et dignitate Basilicae Minoris ornamus, servatis iis, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda iubet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die IV mensis Iulii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top