Ad perpetuam rei memoriam. – Primae quidem videntur origines antiquioris
civitatis Carthaginis recentiorisque Litoris Divitis in America repeti posse ac
debere eo ipso ex loco ubi hac iam aetate renovatum tollitur sublime templum
paroeciae intra archidioecesis fines Sancti Iosephi in Costarica, quod
Beatissimae Virginis Mariae sacrum est sub vernaculo titulo «Inmaculada
Concepción de El Guarcο», et ubi longissima historia contexta est vitae
catholicae ac religiosae ad novissimos hosce dies. Cum autem eandem aedem
sacram Venerabilis Frater Romanus Arrieta Villalobos, archiepiscapus ipse Sancti
Iosephi in Costarica, dignam profecto arbitraretur quae peculiari honore insignique augeretur tum momentum ob historicum suum tum propter praestantiam
inter alias dicionis illius aedes tum denique ob redintegratam architecturae
interioris formam pastoralemque utilitatem, ab hac petivit Apostolica Sede ut
titulus ipse Basilicae Minoris rite illi tribueretur. Ratiοnibus dein rei
cunctis diligenter perpensis pariter οpinamur Nοs permagnam inde provenire
posse, immo et proventuram, commoditatem in omnium illic degentium
Christifidelium maius spiritale bonum. Quapropter Venerabilis Praesulis
libenter obsequentes precibus atque adsentientes iudicio ea de re Congregationis
pro Cultu Divino Nοs pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum
Litterarum virtute, decernimus et constituimus ut templum quod supra
memoravimus archidioecesis Sancti Iosephi in Costarica Deo dicatum in hοnοrem
Deiparae Virginis Mariae vulgari sub nomine «Inmaculada Concepción de Εl
Guarco» ad liturgicam dignitatem condicionemque Basilicae Minoris provehatur
simulque ipsi cuncta addantur iura et privilegia quae aedibus eο honore
condecoratis legitime congruunt. Mandamus praeterea ut illa singula ad amussim
adserventur quae ex Decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii
annο MCMLXVIII foras dato sunt nimirum custodienda. Contrariis quibuslibet
rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die IV mensis
Iulii, annο MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CARDINALI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana